Caudex

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Caudex in arte herbaria (botanice) est crassus brevisque plantarum caulis perennis, qui humi vel paululum subter superficiem soli crescit (Simpson 2006:551), saepe ligneus et non photosyntheticus. Ad aquam coacervandam potest turgere, praecipue inter xerophyta. Rami elongati ex caudicis possunt oriri, vel folia sunt in caudicem sessilia.

Plantae caudicem habentes appellantur caudiciformae. Notabilia genera caudiciformica sunt Adansonia digitata (baobab), Adenia (familiae Passifloracearum), Adenium (familiae Apocynacearum), Beaucarnea (familiae Ruscacearum), Jatropha (familiae Euphorbiacearum), et Pachyrhizus (familiae Fabeacearum).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Caudices spectant.