Nairo Quintana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Quintana in Circuitu Vasconiae anno 2013.

Nairo Alexander Quintana Rojas (natus Cómbita in oppido et municipalitate departimenti Boyacá in subregione Media Boyacá Provincia die 4 Februarii 1990), plerumque Nairo Quintana appellatus, ex 2009 est professionalis birotarius Columbiae, qui hodie pro Movistar Team UCI WorldTeam cursu viario certat.[1] Per suum cursum vitae, pro manibus Boyacá es para Vivirla et Café de Colombia/Colombia es Pasión etiam certavit. Dayer Quintana frater etiam est birotarius professionalis, qui pro Movistar cum Nairo annis ab 2014 ad 2018 certabat.

Nairo, agnominibus Leone,[2] Nairoman, et El Cóndor de los Andes notus, est scansionis peritus, qui impetus sustentos iterum atque iterum in arduis acclivitatibus incipit, magnam potestatem exprimens, ac satis vires habet ut impetus ab aliis coeptos sustineat. Certaminibus temporis mediocris est, ut victoriam in classificatione generali constanter petere possit. Circuitum Italiae anno 2014 et Circuitum Hispaniae anno 2016 vicit, locumque secundum in Circuitu Franciae annis 2013 et 2015 cepit. Stationes in omnibus Circuitus Grandis cursibus vicit. Locum secundum in certamine Lutetia-Nicaeam anno 2019 cepit, post Egan Bernal, civem Columbianum.

Ob multas victorias, altus in numero UCI WorldTour habetur,[3] unus e felicissimis Columbiae birotariis viariis aestimatus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Movistar Team launches 2019 season with highest hopes". Telefónica. Telefónica, S.A.. 18 Decembris 2018 .
  2. Anglice Lion. "Nairo Quintana: Against all the odds". 26 Augusti 2014 .
  3. "UCI World Ranking" .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nairo Quintana spectant.