Geraint Thomas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Geraint Howell Thomas (natus Cardiffae Cambriae die 25 Maii 1986), vulgo G tantum appellatus,[1] est professionalis birotarius viarius Cambricus, qui pro SKY UCI WorldTeam certat.[2] Competitor in birotatione curriculari et viaria tres titulos victoriae mundi, duo insignia aurea Olympica, unumque Circuitum Franciae (2018) adeptus est. Primus est Cambricus, et tertius Britannicus post Bradley Wiggins et Christophorum Froome, qui Circuitum Franciae vicit. Ephemeridographus est, libro de birotatione anno 2015 prolato.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide titulos eius librorum.
  2. "Geraint Thomas". Team Sky website. 2015 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Geraint Thomas spectant.