Marcus Cavendish

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Marcus Cavendish (2016).

Marcus Cavendish (natus Douglas in urbe Monapiae 21 Maii 1985) est professionalis birotarius Anglicus properationis peritus, qui pro UCI ProTeam Manu Sky certabat, unus ex celerrimorum mundi in certaminibus brevissimis birotariorum.[1] Pro manu HTC-Highroad ante eius dissolutionem tempore 2011 finito vehebatur.

Die 8 Iulii 2008, victoriam in quinta Circuitus Franciae statione reportavit, primus vir Monae natus qui Circuitus Franciae stationi praefuit. Item, die 12 Iulii, octavam stationem, dieque 17 Iulii, duodecimam stationem consecutus est, primus Anglicus qui tres stationes in eodem Circuitu Franciae superavit. Item, die 18 Iulii, victoriam in tertia decima statione reportavit, primus Anglicus qui quattuor stationes in eodem Circuitu Franciae superavit. Stationem in omnibus Circuitus Grandis circuitibus superavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Cavendish is the fastest in the world in the last 50 metres of a sprint"—Daniele Bennati, mense Maio 2008 (Cavendish edged out of Giro stage BBC Sport, 22 Maii 2008).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]