Cantiliacum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cantiliacum: communis tabula

Cantiliacum,[1][2][3] seu Chantiliacum,[4] (vulgo Chantilly [ʃɑ̃·ti·ji]), est commune Francicum 11 214 incolarum (censu anno 2012 habito), in praefectura septentrionali Esia in regione Picardia sita. In media silva Cantiliacensi, in valli fluvii Nonette, in media agglomeratione 37 000 incolarum iacet.

Oppidum nobile est propter Castellum Cantiliacense, in quo magnum Museum Condaeum reperitur, et propter dulce cramum battutum, quod Francogallice crème Chantilly appellatur. Etiam notum est propter cursus equorum: praeter hippodromum in quo duo clara curricula habentur, praemia Jockey Club et Diane, etiam est maximus in Francia locus exercitationis equorum cursoriorum.

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cantiliacum spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Une assez grande partie des noms de lieux français sont d'origine gauloise ... On peut encore rappeler les suffixes -acum (-iacum) dans ... Chantilly (Cantiliacum) ...": K. Nyrop, Grammaire historique de la langue française (Hafniae: Det Nordiske Forlag, 1899) p. 6
  2. "Cantiliacum" (p. 223 apud Google Books), (p. 496 apud Google Books)
  3. Vide et titulum carminis quo haec urbs celebratur: Franciscus Boutard, "Serenissimo principi Henrico Borbonio Cantiliacum" (s.l., 1724) citatio
  4. Hugo de Groot (1687) Epistolae, p.314; Benjamin Priolo (1665) Ab excessu Ludovici XIII. de rebus gallicis historiarum libri duodecim, p.10; Laurence Echard & Jean Baptiste Ladvocat (1782) Dykcyonarzyk geograficzny, p.125 (s.v. Chantilly); Vox Latina 25 (fasc.96), 1989, p.272.