Latinitas inspicienda

Cibus viarius Mexicanus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cibus viarius Mexicanus: Taquería (tabernula venditoris lucunculorum fartorum) Moreliae in urbe provinciae Mechoacanae

Cibus viarius Mexicanus (Hispanice antojitos 'parva desideria') a venditoribus viariis et in parvis foris usitatis in civitate praeparatur, cuius plurima exempla maizium partem comprehendunt. Inter notissimos cibos viarios in Mexico sunt chalupae, elotes, empalmes, garnachae, gorditae, quesadillae, tacos, tamales, tlayudae, tortae, tostatae, atque fructus novi, holera, potiones, et iura, praecipue minutal (menudo), pozole, pancita. Cum postmeridianum tempus sit tempus principalis cibi diurni, plurimi horum victuum solum mane et vesperi emi possunt.

Gastronomia Mexicopolitana: Taquería viaria Mexicopoli in urbe, clientibus amicisque circumstantibus

Cultura cibi viarii in Mexico est una ex amplissimis Americae Latinae. Forbes magazina Mexicopolim nominavit unam ex optimis orbis terrarum urbibus ubi homines ad viam vesci possunt. Nonnulli autem viatores alieni cibos viarios loci declinant, sed alii putantur eos esse inter suavissimos cibos qui in Mexico inveniri possunt.

Definitio[recensere | fontem recensere]

Cibus promptus auferendus Mexicanus: Elotes, i.e. fructus maizii assus, embammatibus bene illitus, apud tabernulam Elotes La Purisima paratus

Cenulae ad vias et in stationibus in foris paratae in lingua Hispanica Mexicana appellantur antojitos 'parva desideria' quia eae in cenis formalibus non eduntur, praecipue non in principali cena diurna, qui medio tempore postmeridiano usitate profertur. Sunt autem huic regulae exceptiones.[1] Cibi viarii ergo multo mane et vesperi atque iterum intempesta nocte facillime inveniri. Minus inveniuntur, praecipue extra Mexicopolim, medio tempore postmeridiano.[2] Plurimi horum victuum in opera maizii conduntur.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Erika Davila (17 Septembris 2004). "La ruta patria de los antojitos mexicanos (I)" (Hispanice). Monterrey, Mexico. p. 6 .
  2. Hursh Graber, Karen (1 Ianuarii 2006). "Wrap It Up: A Guide To Mexican Street Tacos - Part I". Mexconnect newsletter .
  3. Rappaport, Bianca; Anna Starostinetskaya (16 Octobris 2012). "Nervously Enjoying Street Food In Chiapas, Mexico" .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Cibus promptus Civitatum Foederatarum: Gordita, i.e. tortilla e maizio minor, carne contrita assa, lactuca, lycopersico, cepa farta, in popina Chicaginensi inlata
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad cibum viarium in Mexico spectant.