Jump to content

Cuneus Mexicanus

E Vicipaedia
(Redirectum de Taco)
Tres cunei Mexicani tortillis planis parati.

Cuneus Mexicanus[1] est ferculum Mexicanum cum tortilla et carne. Saepe cepa, coriandrum, raphanus, caseus, aliique cibi eduntur super cuneis Mexicanis. Verbum typicum huius cibi est taco, vocabulum fontis incerti. Secundum unam hypothesin, taco 'cuneum' aut 'obturamentum' significat.[2] Itaque, cuneus Mexicanus verbum pro taco aptum fieri potest.

  1. Verbum adhibetur in Vocabula Picta ab Anna Andresian (2014). In hoc libro, cibus cuneiformis depictus est. In Mexico, autem, taco non est cuneiformis sed cibi addendi depositi sunt in tortillam planam sicut in imagine ad dexteram.