Elote

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ars coquinaria Mexicana: puerulus elote a bacillo edens

Elote (Navatlace ēlōtl 'eːloːt͡ɬ) est maizium in spica in folliculo coctum pro cibo viario in Mexico venumdatum, et saepe domi simile praeparatum. In Mexico, Sicagi, et in Civitatibus Foederatis Meridianis, mos est elotes a bacillo consumere, vel folliculum spicae retractum ut manubrium sit prehendere. Condimenta sicut sal, quiyae pulvis,[1] butyrum, caseus, sucus limoniorum vel lumiarum, embamma Magonicum, et cramum acerbum (vel crema Mexicana) usitate ad elotem adduntur. Mixtura piperis et limonis populo gratus in Texia est.

Cibus viarius Mexicanus: Elotes et elixatae et assae a tabernaria scapharia in canale urbis Xochimilco venditantur

Alius modus elotes proferendorum est nucleos in cratera partiri. Incolae meridianarum mediarumque Mexici regionum hunc cibum appellant esquites potius quam elote.

In meridianis mediisque Mexici regionibus, elotes ad edendum parati a venditoribus viariis et in tabernulis ad viam, sed alibi saepius in popinis venumdantur. Elotes aqua elixuntur, et cum divenderentur, condimenta ab emptore electa adduntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Quiya ... pulvis eius": Gulielmus Piso, De Indiae utriusque re naturali et medica libri (1658) (pp. 225-226 apud Google Books), cf. Ioannes Ray, Historia plantarum generalis (1693) (vol. 1 pp. 678-679 apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • María Esther Echeverría, Luz Elena Arroyo, edd., Recetario mexicano del maíz. 2a ed. Mexicopoli: Consejo Nacional para la Cultura y las Artes, 1983. ISBN 970-18-3413-5