Tortilla

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pueris et puellae sex annos natis, laboribus idoneis functis, tortillae una et dimidia cuique attribuuntur. Codex Mendoza (ante 1542) f. 58r (Bibliotheca Bodleiana Oxoniensis)

Tortilla (nomen Hispanicum: Navatlace tlaxcalli est parvula torta. Nomen alios sensus aliis regionibus praebet.

Tortilla Mexicana[recensere | fontem recensere]

In America Media, tortilla est pastillus lagano molli vel lucunculo omnino exili et sine fermento similis. Solet ex maizio fieri, sed nonnumquam et ex farina triticea. Multa fercula Mexicana habent tortillam quasi impensum principale, e.g. caseatilla.

Cibus est cotidianus et vetustus in America Centrali, nationibus talibus uti Mexicum, Ora Opulenta vel Res Publica Dominicana.

Prioritas in Mexico tortillae talis est, quam est usa in diaeta ex temporibus longinquis, in Oaxaca ab anno circiter 700.

Tortilla Hispanica[recensere | fontem recensere]

Tortillae Hispanicae frustum

In Hispania tortilla significat patinam, quae fieri solet cum tuberosolanis cepisque. Hispani tortillam ex ovis tantum "tortillam francogallicam" nominant.

Tortilla Aequatoriana[recensere | fontem recensere]

In Aequatoria "tortilla" significat ferculum isiciae simile, sed ex holere confectum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • ante 1542 : Codex Mendoza (liber pictus, c. 1534/1542) f. 57v-61r etc.; cf. Frances Berdan, Patricia Anawalt, The Essential Codex Mendoza (Berkeleiae, 1997) pp. 154-155 etc.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad tortillam spectant.


Lucunculus Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!