Certamen poëticum Hoeufftianum
Certamen poeticum Hoeufftianum, simpliciter Certamen Hoeufftianum, fuit certamen celeberrimum poetarum Latinorum inter annos 1844 et 1978 pugnatum. Hoc certamen musam Latinam valde fovebat.[1] Iacobus Henricus Hoeufft, iurisconsultus Batavus (1756–1843), qui ipse carmina Latina composuit, pecuniam legavit ut Academia Regia Bataviana Scientiarum hoc certamen administraret. Socii Academiae quotannis iudices eligebant qui carmina iudicarent et praemia tribuerent. Primo certaminis anno, viginti duo carmina relata sunt, et Didacus Vitrioli maximum praemium ob carmen Xiphias (carmen de pisce et piscatu) recepit (Giustiniani 1979:99).
Poetae carmina referre sine nomine poetae debebant, sed cum titulo et cum sententia. Iudices optimo anni carmini magnum nummum aureum concesserunt; inter autem annos 1846 et 1862, nulli carmini hoc praemium datum est, et alia carmina "magnam laudem" receperunt. Academia Regia omnia carmina quibus nummus vel magna laus tributa sit edere solebat, nisi quod poeta noluit.
Per annos, viginti octo poetae nummo aureo laudantur. Petrus Esseiva Helvetius (1823–1899) terdeciens, Ioannes Pascoli Italicus (1855–1899) etiam terdeciens, et Hermannus Weller Suevius (1878–1956) duodeciens nummum aureum ceperunt.[2]
Pecunia exhausta, certamen anno 1978 finivit.
Poetae et carmina laudata
[recensere | fontem recensere]Ecce nomina poetarum et tituli carminum aut nummo aureo aut magna laude laudatorum.[3]
annus | nummus aureus | magna laus |
---|---|---|
1845 | Didacus Vitrioli, Xiphias | nullus |
1856 | nullus | Ioannes van Leeuwen, Lycidas ecloga et Musae invocatio[4] |
1857 | nullus | Ioannes van Leeuwen, Octaviae querela[5] |
1863 | Iosephus Giacoletti, De lebetis materie et forma eiusque tutela in machinis vaporis vi agentibus[6] | nullus |
1864 | Ioannes van Leeuwen, Senis vota pro patria[7] | Ioannes van Leeuwen, In funere Lycisci[7]; C. Rophoeatici, Fraga |
1868 | A. H. A. Ekker, Exeunte Octobri. Ad filiolum | nullus |
1870 | Petrus Esseiva, Urania | nullus |
1872 | Petrus Esseiva, Ad iuvenem satira | nullus |
1873 | Petrus Esseiva, Gaudia domestica | nullus |
1874 | Petrus Esseiva, Musa | nullus |
1875 | Petrus Esseiva, Ad procum satira | Franciscus Tranquillinus Moltedo[8], Reditus in patriam |
1876 | Franciscus Pavesi[9], Hollandia | nullus |
1877 | Petrus Esseiva, Pastor bonus | Franciscus Pavesi, Fasti Insubrici; Vitus Vaccaro[10], Thomas Aquinas; Petrus Rosati[11], Ornithogonia |
1878 | Franciscus Pavesi, De Insubrum agricolarum in transatlanticas regiones demigratione | Petrus Esseiva, Pulices; Petrus Rosati, Fucinus lacus |
1879 | Petrus Esseiva, Virginis maturioris querelae | Ioannes van Leeuwen, Homo-simia |
1880 | Petrus Esseiva, In mulieres emancipatas | Franciscus Pavesi, Ad Eugeniam Augustam in funere filii |
1881 | Ioannes van Leeuwen, Ad Bacchum | Franciscus Pavesi, Carmen; Petrus Rosati, Tannereis |
1882 | Petrus Esseiva, Tobiae iunioris peregrinatio | Ioannes van Leeuwen, Ad veteres commilitones; Iosephus Albini(it), Sponsa nautae |
1884 | Petrus Esseiva, Juditha | Ioannes van Leeuwen, Adolescentis meditatio |
1885 | Ioannes van Leeuwen, Venite ad me | Iosephus Albini, Ad Vergilium; Armandus Gasté(fr), Alaricus ingreditur Romam victumque orbem ulciscitur |
1886 | Petrus Esseiva, Judas Machabaeus | Ioannes van Leeuwen, Nupta ad amicam |
1887 | Ioannes van Leeuwen, Matris querela | Petrus Esseiva, Esther |
1888 | Petrus Esseiva, Susanna | Ioannes van Leeuwen, Me puero; Iosephus Albini, Ad urbem Bononiam |
1889 | nullus | Andreas Sterza[12], Adam et Christus; Petrus Esseiva, Epistola ad Abraham |
1890 | Rudolphus van Oppenraay, Amor | nullus |
1891 | nullus | Andreas Sterza, Maria virgo in monte Calvariae |
1892 | Ioannes Pascoli, Veianius | nullus |
1893 | nullus | Antonius Giovannini[13], Inventa et mores; A. Fabricius, Lanisaponias; Petrus Rosati, Puerilia; Andreas Sterza, Septem fratres Machabaei |
1894 | Ioannes Pascoli, Phidyle | Andreas Sterza, Poeta a musis Christianis edoctus; R. Carrozzari[14], Horatia a fratre interfecta; Ioannes Pascoli, Laureolus; Petrus Rosati, Siderhodophylax |
1895 | Ioannes Pascoli, Myrmedon | Petrus Rosati, Ad Ferdinandum Lessepsum; R. Carrozzari, Lycoris |
1896 | Ioannes Pascoli, Cena in Caudiano Nervae | Petrus Rosati, Podothaumaturgia; Ioannes Pascoli, Castanea |
1897 | Ioannes Pascoli, Reditus Augusti | J. J. Hartman, Matris natalicia; Ioannes Pascoli, Jugurtha; A. Zappata, De anguillarum Comaclensium piscatione; Petrus Rosati, In mulieres litteratas |
1898 | J. J. Hartman, Laus Mitiae | Ioannes Pascoli, Catullocalvos; Ioannes van der Vliet(nl), Epistula Flori; J. J. Hartman, Christus servator; A. Zappata, Ophis et Alcon |
1899 | J. J. Hartman, Pater ad filium | R. Carrozzari, Leo gladiator; Petrus Rosati, Myceteis; A. Zappata, Nox Novembris; Alexander Muccioli[15], Clytie |
1900 | Ioannes Pascoli, Sosii fratres bibliopolae | J. J. Hartman, Sancti Nicolai feriae; Ludovicus Graziani[16], Bicyclula; A. Zappata, De venatione fulicarum; R. Carrozzari, Acte; Petrus Rosati, Pax; Alafridius Bartoli, Extremum votum; Fr. X. Reuss[17], In hodernum Progressum |
1901 | P. H. Damsté, Patria rura | A. Zappata, Bucentaurus; Aloisius Sirletti[18], De hodiernis Romanis bacchanalibus, Ioannes van der Vliet, Marcus filius ad Ciceronem patrem; Alafridius Bartoli, Autumnales feriae |
1902 | Ioannes Pascoli, Centurio | Ludovicus Graziani, In re cyclistica Satan; Albertus Salvagni[19], Vulcanus; A. Zappata, Telemachus et Eucharis; Fr. X. Reuss, Rus Albanum; P. H. Damsté, Hymenaea |
1903 | P. H. Damsté, Feriae aestivae | Aloisius Sirletti, De excidio urbis S. Petri; A. d'Alès, Juvenilia |
1904 | Ioannes Pascoli, Paedagogium | J. J. Hartman, Cornelius Gallus Parthenio; P. H. Damsté, Duo signa; Petrus Rosati, De telegrapho acrocodilo; Fr. X. Reuss, Ad Franciam |
1905 | Ioannes Pascoli, Fanum Apollinis | J. J. Hartman, Tullius Propertio, Metus inanis, et Protesilaus; Angelus Sommariva[20], Aucupium; Petrus Rosati, Krügereis; P. H. Damsté, Codex |
1906 | Aloisius Galante[21], Licinus Tonsor | Fr. X. Reuss, Hirundo Alsatina; Petrus Rosati, Ludimagister invita Minerva |
1907 | Ioannes Pascoli, Rufius Crispinus | Ioannes Pascoli, Ultima linea; Fr. X. Reuss, Excidium Correrianum; Petrus Rosati, Rusticatio; Eduardus San Giovanni[22], Ancilla; Franciscus Sophia Alessio, Duo magi; A. Zappata, Lampadephoria |
1908 | Alphonsus Maria Casoli, Ad conventum Hagensem de publica pace | Fr. X. Reuss, Claudia vestalis; Petrus Rosati, Vita urbana; A. Zappata, Soterichus; Franciscus Sophia Alessio, Vis electrica |
1909 | nullus | Ioannes Pascoli, Ecloga XI sive ovis peculiaris; Alphonsus Maria Casoli, De regicidio Ulyssiponensi; Ianuarius Asprenas Rocco[23], Aeronavis; A. d'Alès, Puellae Aurelianensi; Fr. X. Reuss, Diluvium; A. Zappata, Multum demissus homo; Franciscus Tranquillinus Moltedo, Amico monita |
1910 | Ioannes Pascoli, Pomponia Graecina | Eduardus San Giovanni, Oasis; Alexander Zappata, Cervisia; Vincentius Ussani(it), Ecloga Zanclaea; Alphonsus Maria Casoli, De agrorum cultura fovenda ad Italis; Iosephus Giannuzzi, De Siciliae et Calabriae excidio carmen; Antonius Faverzani[24], Comoedia |
1911 | Ioannes Pascoli, Fanum Vacunae | Franciscus Sophia Alessio, Petronius; C. Morelli, Pascua montium; A. d'Alès, Avia; Iosephus Albini, Ravenna |
1912 | Ioannes Pascoli, Thallusa | P. H. Damsté, Solatiolum; Petrus Rosati, Venator; Antonius Faverzani, Lydia; R. S. Carrozzari, Eunus; Alafridius Bartoli, Villa Syronis; Franciscus Sophia Alessio, Plotinus; Fr. X. Reuss, Strages infantium Bethlehemitarum; Fr. J. M. Joseph, Tupac Amaru; J. Caldana, Ad Rhenum fluvium |
1913 | R. Carrozzari, Amaryllis | Petrus Rosati, In funere Johannis Pascoli; A. Gandiglio, Alumnus Vergilii; H. Padberg, Titanicae interitus; P. H. Damsté, Alma quies; Franciscus Sophia Alessio, Duo insontes; Iosephus Albini, Aeriae voces; Antonius Giovannini, Vox patriae |
1914 | nullus | Alafridius Bartoli, Dies Neptuni festus; C. Morelli, Inquilinus urbis; A. Zappata, Canternus lacus; P. Rasi, Divinum rus; J. Caldana, Divi Titi arci; Antonius Faverzani, Cyme; Franciscus Sophia Alessio, Vitus; Petrus Rosati, Rus-urbs; C. Vignoli, Gabriel |
1915 | Fr. X. Reuss, Mnemosynon | C. Morelli, Pueri ludentes; Aloisius Galante, Planasia; A. Augias, De margaritis; A. Zappata, Superstes sibi; G. Caldana, Aquileia; Antonius Faverzani, Satelles; A. M. Casoli, Pacis augurium; Alafridius Bartoli, Sophronia; Petrus Rosati, Anticato |
1916 | Antonius Faverzani, Aviae lychnus | Franciscus Tranquillinus Moltedo, Civi monita; Franciscus Sophia Alessio, Vita rustica; Fr. X. Reuss, Pacis in bello ministri; C. Vignoli, Tumulus vacuus |
1917 | Franciscus Sophia Alessio, Sepulcrum Ioannis Pascoli | Alafridius Bartoli, Dies anno redeunte festus et Nox natalicia; A. M. Casoli, Ignorati luctus; Fr. X. Reuss, Vivax patriae memoria; A. Augias, De arundine saccharigena; R. Carrozzari, Caecilia et Ultimi Vergilii dies; G. Caldana, Harlemi campus; Franciscus Sophia Alessio, Reliquiae; Dominicus Migliazza[25], Fanum Iovis |
1918 | nullus | H. Roehl(de), Epistula novi mariti; Fr. X. Reuss, Pax; Aloisius Galante, Flavi ludus; A. Zappata, Bruttius; Antonius Faverzani, Antigone; Hermannus Weller, Psittacus et passer |
1919 | Iosephus Albini, Vercingetorix | Franciscus Sophia Alessio, Pax natalicia; Antonius Faverzani, Lygdus ad matrem; Fr. X. Reuss, Epistola senis ad iuvenem |
1920 | Franciscus Sophia Alessio, Ultimi Tibulli dies | Hermannus Weller, Somnus hibernus; A. Buti, Amadei V laudes; Alafridius Bartoli, Maternus amor; A. Zappata, Pus vaccinum |
1921 | Franciscus Sophia Alessio, Asterie | C. Bianchini, Davi reditus ad inferos; Alafridius Bartoli, Epistola Flori ad Horatium; A. Zappata, Arminius; A. M. Casoli, Telemachus; Hermannus Weller, Regnum paupertatis |
1922 | Hermannus Weller, Hegesias | A. Zappata, Magnus Pan; Franciscus Sophia Alessio, Vergilius agello expulsus; A. M. Casoli, Ecloga novissima; E. de Lorenzi, De velivolo curru |
1923 | Hermannus Weller, Europa | Franciscus Sophia Alessio, Spes Vergiliana; A. M. Casoli, Vergilius et Maecenas; A. Lacourt, Ad Vergilii sepulcrum, V. Polydori, Gallus et Lycoris |
1924 | Hermannus Weller, Daedalus et Elpenor | Franciscus Sophia Alessio, Pauperrimus bonorum; C. Vignoli, Ad cunabula; A. Zappata, Guaschi montis templum |
1925 | Hermannus Weller, Natale solum | A. Zappata, Sirmio; Fr. X. Reuss, Ethnicum fanum in templum Christianum conversum |
1926 | Hermannus Weller, Venus et Mars | Dominicus Migliazza, Deliciae ruris; J. Caldana, Harundo bellica |
1927 | Hermannus Weller, Vestalis | A. Gandiglio, Prope Galaesum; A. d'Alès, Arvernus |
1928 | A. Zappata, Mater Iesu et mater Iudae | Hermannus Weller, Lucius; Ioannes Mazza, Quattuor anni tempora; J. Napoleone, Carmen lustrale |
1929 | nullus | Hermannus Weller, Ad astra; Alafridius Bartoli, Res multum dissonae verbis |
1930 | Hermannus Weller, Homines primi | Ioannes Mazza, Italia renata et Fabularum liber primus; H. N. Veldhuis, Sion |
1931 | nullus | Ioannes Mazza, Ver lacrumosum; Franciscus Sophia Alessio, Ultimi Ovidii dies; Hermannus Weller, Fabius et Cornelia |
1932 | nullus | L. Niccolini, Ruris desiderium; L. Lucesole, Eucharisticon |
1933 | Anacletus Trazzi[26], Ruris facies vespere | Ioannes Mazza, Caelestia; L. Niccolini, Pietas; Ioannes Baptista Pighi, Epistula ad Murrium Reatinum |
1934 | nullus | Hermannus Weller, Prometheus |
1935 | Hermannus Weller, Disceptatio amantium | Victorius Genovesi, Roma caput mundi |
1936 | V. Genovesi, Hyle | J. Favaro, Mors laniata; Franciscus Sophia Alessio, Feriae montanae |
1937 | nullus | V. Polydori, Prope sacellum Johannis Pascoli; Hermannus Weller, Videmus ... in aenigmate; Alafridius Bartoli, Dulce solum et Primus Horatii magister; V. Genovesi, Satanas |
1938 | Hermannus Weller, Y | Hermannus Weller, Ara Pacis; V. Genovesi, Communia vitae et Vere novo |
1939 | nullus | V. Genovesi, Animi certamen; Iosephus Morabito, Mysteria rerum |
1940 | Hermannus Weller, Juventus renovata | Iosephus Morabito, De Latinis musis excolendis sermo et Solitudo |
1941 | Hermannus Weller, Templum divini spiritus | nullus |
1942 | Hermannus Weller, Dismas | nullus |
1943 | V. Genovesi, Taedium vitae | Hermannus Weller, Peregrina |
1944 | nullus | nullus |
1945 | nullus | nullus |
1946 | nullus | Alafridius Bartoli, De hodierna poesi sermo; Hermannus Weller, Campana solemnis |
1947 | V. Genovesi, Patrius amor | Iosephus Morabito, Somnium Catulli et Mater; V. Genovesi, Verbum et Nuntiorum publicorum glutinator; A. Bresciani, Vindemia |
1948 | nullus | Th. Ciresola, Novum aevum; Iosephus Morabito, Dulces fabulae |
1949 | nullus | V. Polydori, Pugiles; Iosephus Morabito, Iter Syracusas |
1950 | Nellus Martinelli[27], Valentinianus II | Alafridius Bartoli, Filius ad matrem reversus; Th. Ciresola, Frater Catulli; Iosephus Morabito, Matris somnia |
1951 | Ioannes Baptista Pighi, Rudens resartus | Nellus Martinelli, Drusus III |
1952 | Ioannes Baptista Pigato, Nox Pompeiana | Iosephus Morabito, Post Forum Appi |
1953 | nullus | H. Camaiori, Flos succisus, Nellus Martinelli, Carmen et error, Ioannes Baptista Pigato, Ludi |
1954 | Iosephus Morabito, Pericula | Iosephus Morabito, Prope Amananum; I. Porcelli, Zuri; Ioannes Baptista Pigato, Epistola ad discipulum |
1955 | Dominicus Migliazza, Syrus | V. Genovesi, Talitha; I. Porcelli, Grammaticus et discipuli; Ioannes Baptista Pigato, Lapurdum |
1956 | nullus | J. Porcelli, De vita et moribus ericii; Ioannes Baptista Pigato, Lucretius; M. Petruzziello, Vetus pistrinum |
1957 | F. M. Brignoli, Smaragdus | J. Porcelli, Decipit frons prima multos; O. Pasqualetti, Nova de re rustica inventa; Iosephus Morabito, Minois aemulus |
1958 | nullus | O. Pasqualetti, Pellicientis lunae dolus; F. M. Brignoli, Homullus; G. Ambrosi, Iter peractum; J. Porcelli, Castaneas, castaneas tostas |
1959 | F. M. Brignoli, Emeriti | Matthaeus Paolillo, Portus; J. B. Pigato, Pax in bello |
1960 | F. M. Brignoli, Certamina | Matthaeus Paolillo, Atta Navalis; J. B. Pighi, Ecloga XII sive ovis perdita; S. Rauzi, Fluminis symphonia |
1961 | nullus | H. C. Schnur, Iter ad septentriones; Iosephus Morabito, Ultimus Laërtae dies; M. Petruzziello, Cicada |
1962 | Th. Ciresola, Lapsus | Matthaeus Paolillo, Manes; M. Brozek, De fossoris fortuna; F. M. Brignoli, Cometes |
1963 | F. M. Brignoli, Comes maior | H. C. Schnur, In stultitiam satura; Matthaeus Paolillo, Turba; G. Zappa, Vis et amor |
1964 | nullus | Matthaeus Paolillo, Successus textor; Th. Ciresola, Tres tabernae; F. M. Brignoli, Hortus amorum |
1965 | Th. Ciresola, Ioannis XXIII somnium | F. Bandini, Sacrum hiemale carmen; F. M. Brignoli, Triclinium |
1966 | Iosephus Morabito, Aetates duae | F. M. Brignoli, Paros et Archangelus |
1967 | F. M. Brignoli, Rudus album | F. M. Brignoli, Aegrotus puer |
1968 | F. M. Brignoli, Tertulla | Th. Ciresola, Urbinas peregrinatio; Iosephus Morabito, Sublacensia |
1969 | nullus | F. M. Brignoli, Fons pacis; Th. Ciresola, Nova aetas; Iosephus Morabito, Ad astronautas Americanos; H. C. Schnur, Iuvenalis saturae XVI fragmentum repertum |
1970 | nullus | F. M. Brignoli, Iurgium; Ianus Novak, Furens tympanotriba; Iosephus Morabito, Discipuli querela; Th. Ciresola, Ostoria Chelidon |
1971 | nullus | Th. Ciresola, In captivitate Petri |
1972 | nullus | Iosephus Morabito, Apella ad Flaccum |
1973 | Th. Ciresola, Vetus discipulus | D. Salvo, Dicitur mare mori |
1974 | nullus | O. Pasqualetti, Excubans poetae morienti feles; G. Donini, Aiacis laudes; Th. Ciresola, Sacrum Graeci praesaepium; Iosephus Morabito, Vergili reditus |
1975 | nullus | Th. Ciresola, Pusillus grex |
1976 | nullus | Th. Ciresola, Van Gogh |
1977 | nullus | F. Bandini, Niveus nimbus; Th. Ciresola, Sub solis ortum; O. Pasqualetti, Circus equestris |
1978 | nullus | E. Paoletta, Omnia vincit amor; Th. Ciresola, Panis; Iosephus Morabito, Vernum iter; O. Pasqualetti, I. H. Hoeufft, poeseos Latinae patronus |
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Giustiniani, Vito R. 1979. Neulateinische Dichtung in Italien 1850–1950. Beihefte zur Zeitschrift für romanische Philologie, 173. Tubingae.
- IJsewijn, Iosephus, et Theodoricus Sacré. 1998. Companion to Neo-Latin Studies, part 2. Supplementa Humanistica Lovaniensia, 14. Lovanii.
- Mahoney, Anne. 2010. "Giovanni Pascoli: Modern Latin Poet." Classical Outlook 87(3): 93–99.
- Sacré, Theodoricus. 1993. "Et Batavi sudamus adhuc sudore Latino? Het Certamen Hoeufftianum." Hermeneus 65(2): 120–124.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ijsewijn et Sacré de "neo-humanistic revival of Neo-Latin poetry caused by the Amsterdam Certamen Hoeufftianum" loquuntur (1998:52).
- ↑ Apud Giustiniani (1979:99–108) sunt nomina omnium poetarum qui nummum aureum vel magnam laudem reciperunt, cum titulis carminum.
- ↑ Vide Giustiniani, p. 99-108.
- ↑ Editio anni 1856.
- ↑ Editio anni 1857.
- ↑ Editio anni 1863.
- ↑ 7.0 7.1 Editio anni 1864.
- ↑ Vicidatum; Francisci Tranquillini Moltedo sodalis Barnabitae carmina, Florentiae 1882..
- ↑ WorldCat. (An Pavesi casus genetivus sit nec nomen Itailcum?)
- ↑ WorldCat.
- ↑ Petri Rosati carmina, Augusti Taurinorum 1887.
- ↑ WorldCat.
- ↑ WorldCat[nexus deficit].
- ↑ Vicidatum.
- ↑ WorldCat; cf. GoogleBooks.
- ↑ WorldCat.
- ↑ Vicidatum.
- ↑ WorldCat.
- ↑ Vulcani editio; cf. eiusdem Figure grammaticali, 1907.
- ↑ WorldCat.
- ↑ WorldCat.
- ↑ WorldCat; an haec imago eius sit?
- ↑ WorldCat; vita; vita altera.
- ↑ WorldCat.
- ↑ WorldCat; anno 1959 mortuus (Latinitas, 1960, p. 142).
- ↑ Vita in FLT; WorldCat.
- ↑ Vita in FLT; WorldCat (et hic).