Victorius Genovesi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Victorius Genovesi (natus anno 1887 Roccabascaranae oppido in Hirpinia vel Italia, mortuus Romae anno 1967) fuit poeta et scriptor Italicus.

Intravit adhuc adolescens Societatem Iesu anno 1901, sed debuit anno 1914 in exercitum intrare et Bello Orbis Terrarum I interesse, e quo salvus evasit. Postea factus Iesuita ut concionator sacer Italiam peragravit. Poeta Latinus eximius ter in Certamine Hoeufftiano aureum nomisma meritus est. Fuit etiam ab anno 1942 hymnographus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]