Jump to content

Ianus Novak

E Vicipaedia

Ianus Novak, sive Ianus Novacus (1921-1984), fuit compositor et poeta Latinus Moravus. Nemo traditur fuisse in mundo Latino qui non flevit cum nuntium mortis talis eximii poetae virique humanissimi, comis et urbanissimi, allatum est.

Eius curriculum vitae

[recensere | fontem recensere]

Eius vita comparari potest cum ea Arri Nuri, nam ut ille nazismi is dictaturae communisticae victima fuit. Hi ambo poetae, qui ambo testes fuerunt dictaturarum saeculi vicesimi, ambo quoque inter maximos poetas (non solum inter latinos) huius crudelis saeculi in quo ideologiae inhumanae in servitutem redigerunt magnam partem orbis terrarum numerantur.

Natus est anno 1921 in viculo Nowa Rewsch[1] in Moravia provincia Bohemoslovaciae, vitaque functus est die 17 mensis Novembris anno 1984. Cum eius corpus cremaretur, eius fidissimus amicus poeta Valahfridus Stroh eum his versibus allocutus est:

Iane, vale dulcis; neque erit tibi terra molesta.
Nam superest melior pars tua: Iane, vale.

Primum se dedit arti musicae Brunae in Moravia, deinde Pragae, et postea Novi Eboraci in America Septentrionali, in urbe maxima internationalique. Reversus autem in patria, duxit uxorem Elissam Hanouskova clavicinam, seque dedit tunc arti musicae et compositioni et mox inter meliores musicos Moraviae numerabatur.

Revelatio Musarum latinarum.

[recensere | fontem recensere]

Anno 1956, cum fere triginta quinque annos natus esset, coepit se vertere ad Musas linguamque Latinas quam tantummodo olim in adolescentia didicerat. Et mirum in modum coepit subito cum amicis latine confabulari et statim carmina latina eximiae pulchritudinis componere.

Post hanc conversionem ad Latinitatem edidit duo volumina carminum :

  • Ludicra, Brunae, 1965.
  • Suaviloquia. Tener liber versuum teneriorum de rebus tenerrimis, Brunae, 1966.

Post hos libros non desiit carmina Latina pangere quae sparguntur in diversis commentariis periodicis. Sed facinus terribile mutavit cursum eius vitae. Ianus Novak, vir liber, semper odio habuit tyrannidem communisticam et anno 1968 postquam patria sua tentavit ab hac tyrannide liberari, "fratres socialistae" Sovietici vere anni 1968 invaderunt cataphractis patriam amatam.

"Furens Tympanotriba," carmen pulcherrimum, in certamine Hoeufftiano laude ornatum. descripsit hoc facinus:

Factum est ecce diem ante ter quaternum
Septembres—niger est dies—Kalendas:
ut fures bene nocte se tegentes
cum satellitibus suis in armis
turba barbara turpis ferox et
saeva sordida militum rubrorum
invasit patriam meam quietam,
abundant ubi aquis amoena prata,
veris flos ubi floret atque vernat,
in saxis ubi pinus et susurrat,
terram mellifluam diisque gratam,
invasit spoliavit occupavit.

Ab hoc anno coepit eius errantia, ut novi Dantis Alagherii, trans Europam: aufugit primum in Daniam, dein in Italiam (ubi Civitatem Italicam obtinuit) postea in Germaniam, in qua terra potuit arte sua vivere in urbe Nova Ulma semper adiutus amore fidae eius uxoris Elissae.

Etiam adaptavit modis musicis multa poemata poetarum tam veterum quam recentiorum: Iosephi Eberle, Arri Nuri, Hrotsvithae.

Cum Valafrido Stroh amico Germano poeta, instituit Ferias Latinas.

Eius scripta

[recensere | fontem recensere]
  • 1995: "Anna Perenna", in Melissa, n° 66, anno 1995, p. 13.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Professor Lovaniensis Theodoricus Sacré edidit indicem carminum latinorum Iani Novak, in commentariis Melissa, fasciculo 5, anno 1985, p. 6 et 7, datque ibique multa biographica. In eodem Melissae fasciculo, Valahfridus Stroh multa biographica cum maerore narrat, pp. 4-5.