Certamen poëticum Hoeufftianum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Certamen poeticum Hoeufftianum, simpliciter Certamen Hoeufftianum, fuit certamen celeberrimum poetarum Latinorum inter annos 1844 et 1978 pignatum. Hoc certamen musam Latinam valde fovebat.[1] Jacobus Henricus Hoeufft, iurisconsultus Batavus (17561843), qui ipse carmina Latina composuit, pecuniam legavit ut Academia Regia Bataviana Scientiarum hoc certamen administraret. Socii Academiae quotannis iudices eligebant qui carmina iudicarent et praemia tribuerent. Primo certaminis anno, viginti duo carmina relata sunt, et Didacus Vitrioli maximum praemium ob carmen Xiphias (carmen de pisce et piscatu) recepit (Giustiniani 1979:99).

Poetae carmina referre sine nomine poetae debebant, sed cum titulo et cum sententia. Iudices optimo anni carmini magnum nummum aureum concesserunt; inter autem annis 1846 et 1862, nullo carmini hoc praemium datum est, et alia carmina "magnam laudem" reciperunt. Academia Regia omnia carmina quibus nummus vel magna laus tributa sit edere solebat, nisi quod poeta noluit.

Per annos, viginti octo poetae nummo aureo laudantur. Petrus Esseiva Helvetius (18231899) terdeciens, Ioannes Pascoli Italicus (18551899) etiam terdeciens, et Hermannus Weller Suevius (18781956) duodeciens nummum aureum ceperunt.[2]

Pecunia exhausta, certamen anno 1978 finivit.

Poetae et carmina laudata[recensere | fontem recensere]

Ecce nomina poetarum et tituli carminum aut nummo aureo aut magna laude laudatorum.[3]

annus nummus aureus magna laus
1845 Didacus Vitrioli, Xiphias nullus
1856 nullus Ioannes van Leeuwen, Lycidas ecloga et Musae invocatio
1857 nullus Ioannes van Leeuwen, Octaviae querela
1863 Josephus Giacoletti, De lebetis materie et forma eiusque tutela in machinis vaporis vi agentibus nullus
1864 Ioannes van Leeuwen, Senis vota pro patria Ioannes van Leeuwen, In funere Lycisci; C. Rophoeatici, Fraga
1868 A. H. A. Ekker, Exeunte Octobri. Ad filiolum nullus
1870 Petrus Esseiva, Urania nullus
1872 Petrus Esseiva, Ad iuvenem satira nullus
1873 Petrus Esseiva, Gaudia domestica nullus
1874 Petrus Esseiva, Musa nullus
1875 Petrus Esseiva, Ad procum satira Franciscus Tranquillus Moltedo, Reditus in patriam
1876 F. Pavesi, Hollandia nullus
1877 Petrus Esseiva, Pastor bonus F. Pavesi, Fasti Insubrici; V. Vaccaro, Thomas Aquinas; P. Rosati, Ornithogonia
1878 F. Pavesi, De Insubrum agricolarum in transatlanticas regiones demigratione Petrus Esseiva, Pulices; P. Rosati, Fucinus lacus
1879 Petrus Esseiva, Virginis maturioris querelae Ioannes van Leeuwen, Homo-simia
1880 Petrus Esseiva, In mulieres emancipatas F. Pavesi, Ad Eugeniam Augustam in funere filii
1881 Ioannes van Leeuwen, Ad Bacchum F. Pavesi, Carmen; P. Rosati, Tannereis
1882 Petrus Esseiva, Tobiae iunioris peregrinatio Ioannes van Leeuwen, Ad veteres commilitones; Ioannes Albini, Sponsa nautae
1884 Petrus Esseiva, Juditha Ioannes van Leeuwen, Adolescentis meditatio
1885 Ioannes van Leeuwen, Venite ad me Ioannes Albini, Ad Vergilium; A. Gasté, Alaricus ingreditur Romam victumque orbem ulciscitur
1886 Petrus Esseiva, Judas Machabaeus Ioannes van Leeuwen, Nupta ad amicam
1887 Ioannes van Leeuwen, Matris querela Petrus Esseiva, Esther
1888 Petrus Esseiva, Susanna Ioannes van Leeuwen, Me puero; Ioannes Albini, Ad urbem Bononiam
1889 nullus Andreas Sterza, Adam et Christus; Petrus Esseiva, Epistola ad Abraham
1890 Rudolphus van Oppenraay, Amor nullus
1891 nullus Andreas Sterza, Maria virgo in monte Calvariae
1892 Ioannes Pascoli, Veianius nullus
1893 nullus A. Giovannini, Inventa et mores; A. Fabricius, Lanisaponias; Petrus Rosati, Puerilia; Andreas Sterza, Septem fratres Machabaei
1894 Ioannes Pascoli, Phidyle Andreas Sterza, Poeta a musis Christianis edoctus; R. Carrozzari, Horatia a fratre interfecta; Ioannes Pascoli, Laureolus; Petrus Rosati, Siderhodophylax
1895 Ioannes Pascoli, Myrmedon Petrus Rosati, Ad Ferdinandum Lessepsum; R. Carrozzari, Lycoris
1896 Ioannes Pascoli, Cena in Caudiano Nervae Petrus Rosati, Podothaumaturgia; Ioannes Pascoli, Castanea
1897 Ioannes Pascoli, Reditus Augusti J. J. Hartman, Matris natalicia; Ioannes Pascoli, Jugurtha; A. Zappata, De anguillarum Comaclensium piscatione; Petrus Rosati, In mulieres litteratas
1898 J. J. Hartman, Laus Mitiae Ioannes Pascoli, Catullocalvos; J. van der Vliet, Epistula Flori; J. J. Hartman, Christus servator; A. Zapatta, Ophis et Alcon
1899 J. J. Hartman, Pater ad filium R. Carrozzari, Leo gladiator; Petrus Rosati, Myceteis; A. Zappata, Nox Novembris; A. Muccioli, Clytie
1900 Ioannes Pascoli, Sosii fratres bibliopolae J. J. Hartman, Sancti Nicolai feriae; L. Graziani, Bicyclula; A. Zappata, De venatione fulicarum; R. Carrozzari, Acte; Petrus Rosati, Pax; Alafridius Bartoli, Extremum votum; Fr. X. Reuss, In hodernum Progresssum
1901 P. H. Damsté, Patria rura A. Zappata, Bucentaurus; A. Sirletti, De hodiernis Romanis bacchanalibus, J. van der Vliet, Marcus filius ad Ciceronem patrem; Alafridius Bartoli, Autumnales feriae
1902 Ioannes Pascoli, Centurio L. Graziani, In re cyclistica Satan; A. Salvagni, Vulcanus; A. Zappata, Telemachus et Eucharis; Fr. X. Reuss, Rus Albanum; P. H. Damsté, Hymenaea
1903 P. H. Damsté, Feriae aestivae A. Sirletti, De excidio urbis S. Petri; A. d'Alès, Juvenilia
1904 Ioannes Pascoli, Paedagogium J. J. Hartman, Cornelius Gallus Parthenio; P. H. Damsté, Duo signa; Petrus Rosati, De telegrapho acrocodilo; Fr. X. Reuss, Ad Franciam
1905 Ioannes Pascoli, Fanum Apollinis J. J. Hartman, Tullius Propertio, Metus inanis, et Protesilaus; A. Sommariva, Aucupium; Petrus Rosati, Krügereis; P. H. Damsté, Codex
1906 A. Galante, Licinus Tonsor Fr. X. Reuss, Hirundo Alsatina; Petrus Rosati, Ludimagister invita Minerva
1907 Ioannes Pascoli, Rufius Crispinus Ioannes Pascoli, Ultima linea; Fr. X. Reuss, Excidium Correrianum; Petrus Rosati, Rusticatio; Eduardus San Giovanni, Ancilla; Franciscus Sofia Alessio, Duo magi; A. Zappata, Lampadephoria
1908 Alphonsus Maria Casoli, Ad conventum Hagensemm de publica pace Fr. X. Reuss, Claudia vestalis; Petrus Rosati, Vita urbana; A. Zappata, Soterichus; Franciscus Sofia Alessio, Vis electrica
1909 nullus Ioannes Pascoli, Ecloga XI sive ovis peculiaris; Alphonsus Maria Casoli, De regicidio Ulyssiponensi; J. A. Rocco, Aeronavis; A. d'Alès, Puellae Aurelianensi; Fr. X. Reuss, Diluvium; A. Zappata, Multum demissus homo; Franciscus Tranquillinus Moltedo, Amico monita
1910 Ioannes Pascoli, Pomponia Graecina Eduardus San Giovanni, Oasis; Alexander Zappata, Cervisia; Vincentius Ussani, Ecloga Zanclaea; Alphonsus Maria Casoli, De agrorum cultura fovenda ad Italis; Iosephus Giannuzzi, De Siciliae et Calabriae excidio carmen; Antonius Faverzani, Comoedia
1911 Ioannes Pascoli, Fanum Vacunae Franciscus Sofia Alessio, Petronius; C. Morelli, Pascua montium; A. d'Alès, Avia; Ioannes Albini, Ravenna
1912 Ioannes Pascoli, Thallusa P. H. Damasté, Solatiolum; Petrus Rosati, Venator; A. Faverzani, Lydia; R. S. Carrozzari, Eunus; Alafridius Bartoli, Villa Syronis; Franciscus Sofia Alessio, Plotinus; Fr. X. Reuss, Strages infantium Bethlehemitarum; Fr. J. M. Joseph, Tupac Amaru; J. Caldana, Ad Rhenum fluvium
1913 R. Carrozzari, Amaryllis Petrus Rosati, In funere Johannis Pascoli; A. Gandiglio, Alumnus Vergilii; H. Padberg, Titanicae interitus; P. H. Damsté, Alma quies; Franciscus Sofia Alessio, Duo insontes; Ioannes Albini, Aeriae voces; A. Giovannini, Vox patriae
1914 nullus Alafridius Bartoli, Dies Neptuni festus; C. Morelli, Inquilinus urbis; A. Zappata, Canternus lacus; P. Rasi, Divinum rus; J. Caldana, Divi Titi arci; A. Faverzani, Cyme; Franciscus Sofia Alessio, Vitus; Petrus Rosati, Rus-urbs; C. Vignoli, Gabriel
1915 Fr. X. Reuss, Mnemosynon C. Morelli, Pueri ludentes; A. Galante, Planasia; A. Augias, De margaritis; A. Zappata, Superstes sibi; G. Caldana, Aquileia; A. Faverzani, Satelles; A. M. Casoli, Pacis augurium; Alafridius Bartoli, Sophronia; Petrus Rosati, Anticato
1916 A. Faverzani, Aviae lychnus Franciscus Tranquillus Moltedo, Civi monita; Franciscus Sofia Alessio, Vita rustica; Fr. X. Reuss, Pacis in bello ministri; C. Vignoli, Tumulus vacuus
1917 Franciscus Sofia Alessio, Sepulcrum Ioannis Pascoli Alafridius Bartoli, Dies anno redeunte festus et Nox natalicia; A. M. Casoli, Ignorati luctus; Fr. X. Reuss, Vivax patriae memoria; A. Augias, De arundine saccharigena; R. Carrozzari, Caecilia et Ultimi Vergilii dies; G. Caldana, Harlemi campus; Franciscus Sofia Alessio, Reliquiae; D. Migliazza, Fanum Iovis
1918 nullus H. Roehl, Epistula novi mariti; Fr. X. Reuss, Pax; A. Galante, Flavi ludus; A. Zappata, Bruttius; A. Faverzani, Antigone; Hermannus Weller, Psittacus et passer
1919 G. Albini, Vercingetorix Franciscus Sofia Alessio, Pax natalicia; A. Faverzani, Lygdus ad matrem; Fr. X. Reuss, Epistola senis ad iuvenem
1920 Franciscus Sofia Alessio, Ultimi Tibulli dies Hermannus Weller, Somnus hibernus; A. Buti, Amadei V laudes; Alafridius Bartoli, Maternus amor; A. Zappata, Pus vaccinum
1921 Franciscus Sofia Alessio, Asterie C. Bianchini, Davi reditus ad inferos; Alafridius Bartoli, Epistola Flori ad Horatium; A. Zappata, Arminius; A. M. Casoli, Telemachus; Hermannus Weller, Regnum paupertatis
1922 Hermannus Weller, Hegesias A. Zappata, Magnus Pan; Franciscus Sofia Alessio, Vergilius agello expulsus; A. M. Casoli, Ecloga novissima; E. de Lorenzi, De velivolo curru
1923 Hermannus Weller, Europa Franciscus Sofia Alessio, Spes Vergiliana; A. M. Casoli, Vergilius et Maecenas; A. Lacourt, Ad Vergilii sepulcrum, V. Polydori, Gallus et Lycoris
1924 Hermannus Weller, Daedalus et Elpenor Franciscus Sofia Alessio, Pauperrimus bonorum; C. Vignoli, Ad cunabula; A. Zappata, Guaschi montis templum
1925 Hermannus Weller, Natale solum A. Zappata, Sirmio; Fr. X. Reuss, Ethnicum fanum in templum Christianum conversum
1926 Hermannus Weller, Venus et Mars D. Migliazza, Deliciae ruris; J. Caldana, Harundo bellica
1927 Hermannus Weller, Vestalis A. Gandiglio, Prope Galaesum; A. d'Alès, Arvernus
1928 A. Zappata, Mater Iesu et mater Iudae Hermannus Weller, Lucius; J. Mazza, Quattuor anni tempora; J. Napoleone, Carmen lustrale
1929 nullus Hermannus Weller, Ad astra; Alafridius Bartoli, Res multum dissonae verbis
1930 Hermannus Weller, Homines primi J. Mazza, Italia renata et Fabularum liber primus; H. N. Veldhuis, Sion
1931 nullus J. Mazza, Ver lacrumosum; Franciscus Sofia Alessio, Ultimi Ovidii dies; Hermannus Weller, Fabius et Cornelia
1932 nullus L. Niccolini, Ruris desiderium; L. Lucesole, Eucharisticon
1933 A. Trazzi, Rurus facies vespere J. Mazza, Caelestia; L. Niccolini, Pietas; Ioannes Baptista Pighi, Epistula ad Murrium Reatinum
1934 nullus Hermannus Weller, Prometheus
1935 Hermannus Weller, Disceptatio amantium Victorius Genovesi, Roma caput mundi
1936 V. Genovesi, Hyle J. Favaro, Mors laniata; Franciscus Sofia Alessio, Feriae montanae
1937 nullus V. Polydori, Prope sacellum Johannis Pascoli; Hermannus Weller, Videmus ... in aenigmate; Alafridius Bartoli, Dulce solum et Primus Horatii magister; V. Genovesi, Satanas
1938 Hermannus Weller, Y Hermannus Weller, Ara Pacis; V. Genovesi, Communia vitae et Vere novo
1939 nullus V. Genovesi, Animi certamen; Iosephus Morabito, Mysteria rerum
1940 Hermannus Weller, Juventus renovata Iosephus Morabito, De Latinis musis excolendis sermo et Solitudo
1941 Hermannus Weller, Templum divini spiritus nullus
1942 Hermannus Weller, Dismas nullus
1943 V. Genovesi, Taedium vitae Hermannus Weller, Peregrina
1944 nullus nullus
1945 nullus nullus
1946 nullus Alafridius Bartoli, De hodierna poesi sermo; Hermannus Weller, Campana solemnis
1947 V. Genovesi, Patrius amor Iosephus Morabito, Somnium Catulli et Mater; V. Genovesi, Verbum et Nuntiorum publicorum glutinator; A. Bresciani, Vindemia
1948 nullus Th. Ciresola, Novum aevum; Iosephus Morabito, Dulces fabulae
1949 nullus V. Polydori, Pugiles; Iosephus Morabito, Iter Syracusas
1950 N. Martinelli, Valentinianus II Alafridius Bartoli, Filius ad matrem reversus; Th. Ciresola, Frater Catulli; Iosephus Morabito, Matris somnia
1951 Ioannes Baptista Pighi, Rudens resartus N. Martinelli, Drusus III
1952 Ioannes Baptista Pigato, Nox Pompeiana Iosephus Morabito, Post Forum Appi
1953 nullus H. Camaiori, Flos succisus, N. Martinelli, Carmen et error, Ioannes Baptista Pigato, Ludi
1954 Iosephus Morabito, Pericula Iosephus Morabito, Prope Amananum; I. Porcelli, Zuri; Ioannes Baptista Pigato, Epistola ad discipulum
1955 D. Migliazza, Syrus V. Genovesi, Talitha; I. Porcelli, Grammaticus et discipuli; Ioannes Baptista Pigato, Lapurdum
1956 nullus J. Porcelli, De vita et moribus ericii; Ioannes Baptista Pigato, Lucretius; M. Petruzziello, Vetus pistrinum
1957 F. M. Brignoli, Smaragdus J. Porcelli, Decipit frons prima multos; O. Pasqualetti, Nova de re rustica inventa; Iosephus Morabito, '

'Minois aemulus

1958 nullus O. Pasqualetti, Pellicientis lunae dolus; F. M. Brignoli, Homullus; G. Ambrosi, Iter peractum; J. Porcelli, Castaneas, castaneas tostas
1959 F. M. Brignoli, Emeriti Matthaeus Paolillo, Portus; J. B. Pigato, Pax in bello
1960 F. M. Brignoli, Certamina Matthaeus Paolillo, Atta Navalis; J. B. Pighi, Ecloga XII sive ovis perdita; S. Rauzi, Fluminis symphonia
1961 nullus H. C. Schnur, Iter ad septentriones; J. Morabito, Ultimus Laërtae dies; M. Petruzziello, Cicada
1962 Th. Ciresola, Lapsus Matthaeus Paolillo, Manes; M. Brozek, De fossoris fortuna; F. M. Brignoli, Cometes
1963 F. M. Brignoli, Comes maior H. C. Schnur, In stultitiam satura; Matthaeus Paolillo, Turba; G. Zappa, Vis et amor
1964 nullus Matthaeus Paolillo, Successus textor; Th. Ciresola, Tres tabernae; F. M. Brignoli, Hortus amorum
1965 Th. Ciresola, Ioannis XXIII somnium F. Bandini, Sacrum hiemale carmen; F. M. Brignoli, Triclinium
1966 Iosephus Morabito, Aetates duae F. M. Brignoli, Paros et Archangelus
1967 F. M. Brignoli, Rudus album F. M. Brignoli, Aegrotus puer
1968 F. M. Brignoli, Tertulla Th. Ciresola, Urbinas peregrinatio; Iosephus Morabito, Sublacensia
1969 nullus F. M. Brignoli, Fons pacis; Th. Ciresola, Nova aetas; Iosephus Morabito, Ad astronautas Americanos; H. C. Schnur, Iuvenalis saturae XVI fragmentum repertum
1970 nullus F. M. Brignoli, Iurgium; P. Novak, Furens tympanotriba; Iosephus Morabito, Discipuli querela; Th. Ciresola, Ostoria Chelidon
1971 nullus Th. Ciresola, In captivitate Petri
1972 nullus Iosephus Morabito, Apella ad Flaccum
1973 Th. Ciresola, Vetus discipulus D. Salvo, Dicitur mare mori
1974 nullus O. Pasqualetti, Excubans poetae morienti feles; G. Donini, Aiacis laudes; Th. Ciresola, Sacrum Graeci praesaepium; Iosephus Morabito, Vergili reditus
1975 nullus Th. Ciresola, Pusillus grex
1976 nullus Th. Ciresola, Van Gogh
1977 nullus F. Bandini, Niveus nimbus; Th. Ciresola, Sub solis ortum; O. Pasqualetti, Circus equestris
1978 nullus E. Paoletta, Omnia vincit amor; Th. Ciresola, Panis; Iosephus Morabito, Vernum iter; O. Pasqualetti, I. H. Hoeufft, poeseos Latinae patronus

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Giustiniani, Vito R. 1979. Neulateinische Dichtung in Italien 1850–1950. Beihefte zur Zeitschrift für romanische Philologie, 173. Tubingae.
  • IJsewijn, Iosephus, et Theodoricus Sacré. 1998. Companion to Neo-Latin Studies, part 2. Supplementa Humanistica Lovaniensia, 14. Lovanii.
  • Mahoney, Anne. 2010. "Giovanni Pascoli: Modern Latin Poet." Classical Outlook 87(3): 93–99.
  • Sacré, Theodoricus. 1993. "Et Batavi sudamus adhuc sudore Latino? Het Certamen Hoeufftianum." Hermeneus 65(2): 120–124.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ijsewijn et Sacré de "neo-humanistic revival of Neo-Latin poetry caused by the Amsterdam Certamen Hoeufftianum" loquuntur (1998:52).
  2. Apud Giustiniani (1979:99–108) sunt nomina omnium poetarum qui nummum aureum vel magnam laudem reciperunt, cum titulis carminum.
  3. Vide Giustiniani, p. 99-108.