Didacus Vitrioli

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Didacus Vitrioli
Res apud Vicidata repertae:
Didacus Vitrioli: imago
Nativitas: 20 Maii 1818; Rhegium
Obitus: 20 Maii 1898; Rhegium
Patria: Regnum Italiae

Officium

Munus: poëta

Didacus (Italice Diego) Vitrioli, die 20 Maii anno 1819 Regii natus et die 20 Maii 1898 ibidem mortuus, poeta Latinus et Italicus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Regii natus et educatus totamque vitam ibi degit. Annos XXV natus Xiphiadem carmen de piscatione xiphiadum in Calabria assueta composuerat, quod maxima laude in Certamine Hoeufftiano nuper instituto laudatum est. Linguam Latinam necnon Graecam Regii docebat, post bibliothecae rector factus est. Cum Leone XIII commercium epistolarum habuit. Calabria a Garibaldinis capta omnia officia publica reliquit. Epitaphium sibi composuit:

«È patria mia la Brezza; mi allevò Calliope col miele delle Pieridi.»[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Brezza mihi patria est, Calliope melle Pieridum me aluit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Un poeta di lingua morta (Ioannes Pascoli de Vitrioli) (Italice)

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Xiphias, carmen, cυiυs aυctori Didaco Vitrioli, ex υrbe Rhegio Neapolitano certaminis poetici praemiυm e legato Iacobi Henrici Hoeυfft adiυdicatυm est in consessυ pυblico classis tertiae Institυti Regii Belgici d. XXV habiti anni MDXLV. Amstelodami, apud Joannem Müller. MDXLV.
  • Veglie Pompeiane (Italice)
  • Diego Vitrioli, Opere Scelt', Ceruso, Reggio Calabria, 1893 (editio altera 1930)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Didacus Vitrioli apud Vicifontem.