Adhemar d'Alès
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Adhemar (Francogallice Adhémar) d'Alès, 2 Decembris anno 1861 Aureliani natus et 24 Februarii 1938 Lutetiae mortuus, fuit Iesuita, theologus et patrologus Francogallicus et poeta Latinus.
In Societate Iesu ab anno 1880, sacerdos ab anno 1896. Theologiam Lutetiae docebat. Libros de Tertulliano, Cypriano, Hippolyto Romano, Novatiano aliisque composuit; editor principalis Lexici apologetici fidei catholicae (Dictionnaire apologétique de la foi catholique) multos annos erat. Carmina Latina Adhemaris d'Alès quattuor in Certamine Hoeufftiano laudata sunt.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • Deutsche Biographie • Treccani • |