Casparus Stieler

E Vicipaedia
Effigies Caspari de Stieler delineata in opere praetitulato Der deutsche Advokat

Casparus de Stieler (pseudonyma: Filidor, Filidor der Dorfferer, der Spate, le Tard, Serotinus, Gottfried Warlef, Monsieur du Baas; natus die 2 Augusti 1632 Erfordiae, mortuus ibidem die 24 Iunii 1707) scriptor, poeta, linguisticus et philologus Germanus fecundissimus atque gravissimus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Patre Ernesto mortuo Stieler frequentavit Gymnasium Senatorium Evangelicum Erfordiense antequam Erfordiae, Lipsiae, Marburgi et Giessae medicinae studeret. Giessa autem propter certamen singulare illegitimum relegatus est, ut sine absolutorio studioso Regiomontium iuventuti erudiendae peteret. Ibi in theologicis, rhetoricis necnon poesi operam navabat. Crumina aegrotante anno 1654 miles Borussicus factus est stipendia merens in bello contra Suecos. Tunc etiam iudicis militaris munere est functus. Anno 1656 infirmitate quadam epidemica laborare coepit, ut exercitum linqueret et per Gedaniam Hammoniam venit. Annis inter 1658 et 1661 itinera fecit in Bataviam, Francogalliam, Italiam et Helvetiam tamquam praeceptor nobilium iuvenium comitans. Anno 1662 Casparum Stieler scribam camerarium aulae Thuringiensis Alberti Antonii gravionis Schwartzburgensis declaraverunt. Antea et Erfordiae et Ienae studia iuristica perficere temptavit.

Ex anno 1663 dramaturgus secretariusque Rudolphopoli fuit, anno 1666 denique Ysenacum iit. Cum Georgio Neumark, cui munera similia Vimariae adimplenda erant, consuetudinem traxit. Qui homo eum in Societatem fructiferam introduxit, ubi cognomen der Spate (posterioris poetae contra poetas praecoces) nactus est. Ex anno 1678 in Universitate Ienensi grammaticam et rhetoricam docuit. Revenit anno 1680 Vimariam operum pangendorum caussa. Annos novissimos inde a 1690 Erfordiae vixit.

Actiones scriptoriae[recensere | fontem recensere]

Opus magnum Die geharnschte Venus in militia exaravit, quod ediderunt anno 1660 sub pseudonymo Philidori Erfordiensis (Filidor der Dorfferer). Usque annum 1897 crediderunt Iacobum Schwieger eius auctorem fuisse. Omni carmini melodia anteposita est. Inter res autobiographicas ludi artificiosi cum argumentis elegiae classicae amatoriae Latinae, petrarcisi et antipetrarcismi, poetarum barocorum Norimbergensium, operum Martini Opitz.

Gloriam popularem adeptus est comoediis sex, quas pro spectaculis Rudolphopolitanis annis 1665 et 1666 celebratis composuerat. In comoediis Caspari Stieler comoedias recentiores Italicam Francogallicamque (Comoedias artis) lingua Theodisca imitatus est. Id iam Ioannes Valentinus Andreae in comoedia sua Latina Turbo anno 1616 monstraverat.

Lectores maxime autem diligebant manualia eius de vita aulica necnon opuscula spiritalia (e.g. librum precum Der Bußfertige Sünder, 1679) et informationes de quaestu novo epheridum conficiendarum (Zeitungs Lust und Nutz: Oder Derer so genanten Novellen oder Zeitungen wirkende Ergetzlichkeit: agitur de primo opusculo de professione diurnariorum lingua Theodisca scripto). Labores Schottelii usus est ad inceptum de glossario primo linguae Theodiscae conficiendo, quod sodalitas citata Fruchtbringende Gesellschaft ad instar sodalitatis Florentinae "Accademia della crusca" facere in animo habebat.

Opera alia[recensere | fontem recensere]

  • Filidors Trauer- Lust- und Misch-Spiele, 1665
  • Melissa, Schäfferey, 1668
  • Teutsche Sekretariats-Kunst, volumina duo, 1673
  • Discursus de abbrevianda lite, Oder Von Zeitigung der Gerichtshändel, 1676
  • Idea rhetoricae Serotini, 1676
  • Trifolium Sacrum, sive Exercitium pietatis quadripartitum, 1676
  • Der Teutsche Advocat, 1678
  • Der Allzeitfertige Secretarius, 1679
  • Herrn Baltasar Kindermanns Teutscher Wolredner, gemehret von dem Spaten, 1680 (ed.)
  • Der Auditeur oder Kriegs-Schultheiß, 1683
  • Jesus-Schall u. Wiederhall, 1684
  • Redendes Creutz Christi, 1684
  • Schattenriß d. Welt des Spaten (cosmographiae fragmenta), 1684
  • Herzandächtiges Bet- Beicht- und Communion-Büchlein, 1691
  • Relationes curiosae Oder Außerlesene Relationen von denckwürdigsten Sachen, 1691
  • Des Spaten Polit. Briefvf., 1695
  • Les plus Belles Lettres des meilleurs Auteurs François de ce tems , recueillies et traduites en allemand par le Tard, 1696 (interpretans et edens)
  • Die Dichtkunst des Spaten, 1685

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • H. Hartmann: Die Entwicklung des deutschen Lustspiels von Gryphius bis Weise (1648–1688), Podestampii 1960
  • H. Zeman: Kaspar Stieler - Versuch einer Monographie, Vindobonae 1965
  • P. Gülke: Musik u. Musiker in Rudolstadt, 1963
  • Th. M. Krenn: Die rhetorischen Stilprinzipien in Kaspar Stielers Brief- und Dichtlehre, Graecii 1976
  • J. P. Aikin: Scaramutza in Germany, The dramatic works of Caspar Stieler, 1989

Externi nexus[recensere | fontem recensere]