Rudolphopolis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Castellum Heidecksburg Rudolphopoli

Rudolphopolis seu Rudolstadium (Theodisce: Rudolstadt) est urbs in Thuringia sita in Circulo Saafeld-Rudolstadt ad flumen Salam.

Historia[recensere | fontem recensere]

Rudolphopolis in intio vicus Slavicus fuit, cui nomen primum Theodiscum Rudolfestat circa annum 800 fuit. Mediam ad Salam situm oppidum habuit Superiorem burgum (1264) gravionum de Orlamünde et Inferiorem burgum (1334). Ita anno 1404 in urbem mutatum est. Residebant illi principes Schwartzburgenses et saeculo XVIII et XIX res culturales et opera porcellanica in situ confecta felicitatem incolarum annuntiabant. Principe Ludovico Gunthero classici Vimariani (fratres Humboldt, Ioannes Volfgangus Goethius, Fridericus Schiller) identidem Rudolpholi erant. Anno 1788 Schillerus consuetudinem fecit in Domu Beulwitz (via Schilleri nr 25) cum Carlotta de Lengefeld. Annis inter 1794 et 1803 Goethius theatrum procul moderabatur quod anno 1793 erectum erat. Ibi histriones multi (e.g. scaenarum dispositor Eduardus Devrient sive cantatrix flagrans Carolina Jagemann) agebant, musici quoque (Franciscus Liszt, Nicolaus Paganini, Ricardus Wagner). Carolina de Wolzogen, Schilleri affinis, mythistoriam Agnes von Lilien (editam in periodico praetitulato "Die Horen") et Vitam Schilleri pepigit. Filius urbis notus est etiam Fredericus Christophorus Perthes, bibliopola atque editor modernissimus.

Res aspectabiliores[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Sancti Andreae[recensere | fontem recensere]

Fanum parochiale protestanticum trium navium annis inter 1634 et 1636 architecto Iacobo Huber reconstructum est secundum genus Renatum exiens; vestigia Gothica (e.g. pilae octangulares, concameratio cruciforma) adhuc videntur. Ad latera septentrionale et meridianum insignia Schwartzburgensia affixerunt. Intrinsecus ordo architectonicus Gothicus et Barocus capat. Ambonem in arte praestantem anno 1636, altaris retabulum superpositum paulo ante annum 1790 confecerunt. Ornamenta pulchra inveniuntur ad fenestras et arcus quoque.

Castellum Heidecksburg[recensere | fontem recensere]

Postquam Superius castellum anno 1735 incendio destructum est, secundum ichnographias Ioannis Christophori Knöffel complexus magnus trium alarum Barocum cum turri 1744 erecta prodiit. A burgo anteriori sumpta est Diaeta speculorum quae dicitur. Multa conclavia generis conchati pomposa in ala occidentali videris (aulam festivam et sic dictam Cameram rubram). Opera albaria Ioannis Baptistae Pedrozzi sunt, imagines in laquearibus autem - de Olympo atque de Selena cum Enymione) Laurentius Deisinger artifex fecit. In Camera viridi opera sculpta lignea Caroli Adolphi Kaendler et Caroli Christiani Reinthaler admirari possunt. Reinthaler plagas phantasticas plures in Pinacotheca marmorea anno 1751 posuit. Saeculo autem XIX habitationes more moderno in ala meridiana instituerunt. Ibi nostris temporibus sartae et tectae conservantur collectiones artium (inter quas porcellanica multa), statuae ecclesiasticae saeculorum inter XIX et XVI, imagines saeculorum inter XVII et XX. Ala septentrionali museum historiae naturalis est et cameram in honorem Schilleri reservat. Ibidem post annum 1945 diu arma Castelli Schwarzburg monstrabantur quae interim feliciter in situm originalem revenerunt. Denique in amoeno viridario pavilio musicae (saeculi XVIII) et templum historismi (1798) stant.

Castellum Ludovici[recensere | fontem recensere]

Media in urbe complexum trium alarum habes qui interim pro residentia fuit et hodie Academiam cultus atque humanitatis comprehendit. Castellum Ludwigsburg anno 1734 erectum intrinsecus aulam festivam generis conchati perbellam abscondit.

Museum artis vulgaris[recensere | fontem recensere]

Museum sub divo ad viam Große Wiese nr 2 situm (Theodisce: Freilichtmuseum) et aedificia agricolarum Thuringiensium multa uno in situ colligens vitam temporum veterum revocat. Inter opera craticia multa est et pharmacopolium parvum. Tabulae multae omnia ad vitam mutatam pertinentia explicant atque indicant.

Villa cum viridario[recensere | fontem recensere]

Salfeldam Thuringorum vecturi ad urbium fauces villam pro institore Friderico Adolpho Richter constructam aspicere possunt. Iste homo latruncolos constructorios ANKER excogitaverat. Domum autem architectus Norimbergensis Conbradinus Walther anno 1888 erigi fecit fastigiis declivibus, fumariis altis, scalis turritis ad instar castellorum. Visu dignae et res interiores sunt, ubi nunc paedotropheum inest. Viridarium generis Renati cum puteis statuis vasibus opus structorium magicum complent.[1]

Alia[recensere | fontem recensere]

Domus burgenses saeculi XVII cum portis elegantibus (e.g. domus in Via Schilleri nr 25 ubi prima vice Goethium convenerat Schillerus) et Curia vetus anno 1784 ad genus Barocum mutata inter multa alia aedificia mentionis sint dignae. In tribu Volkstedt oratorium cum triptycho affabre facto est, in tribu Schaala turris vetustissima necnon altare Gothicum nota sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Georg Dehio: Handbuch der deutschen Kunstdenkmäler. Thüringen, editio altera, Monaci: Deutscher Kunstverlag, 2003, ISBN 3-422-03095-6, p. 1028-1041

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Rudolphopolim spectant.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!