Schwarzburg

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schwarzburg in Thuringia

Schwarzburg oppidum est in circulus Saalfeld-Rudolstadt Thuringia cum burgo maximo super vallem Schwarzatal situm. Hodie pars est unitatis administratoriae Vallis Schwarza mediae (Verwaltungsgemeinschaft Mittleres Schwarzatal). Kalendis 2016 habitabant ibi 560 homines; vici altitudo 280 metrorum est. In Schwarzburg est etiam statio ferriviaria propria.

Historia[recensere | fontem recensere]

Graviones Schwartzburgenses anno 1071 sedem suam in colle cum fortalicio erigere coeperant, quae adhuc tempore Belli triginta annorum inexpugnabilis habebatur. Propter auxilium imperatori Ottoni IV datum Schwartzburgenses valde aestimabantur et territoria extendere potuerunt usque ad Vallem Schwarzatal. Pactum quoddam Ilmae anno 1599 factum (Ilmer Vertrag) separavit territoria creans Ducatum Schwarzburg-Sondershausen et Ducatum Schwarzburg-Rudolstadt. Annis autem a 1909 ad 1918 gravio Guntherus Victor iterum in ambobus ducatibus regnavit, dynastia altera emortua. Saeculo XVIII burgus in commodum castellum habitatorium generis Baroci mutatus est, cuius natura ambiens ad venationem invitabat. Secundo bello mundano principibus a nazistis castellum direptum est sub praetextu invitandi exsulis regis Belgarum. Revera in animo fuit, ut hospitium maximum officiale Hitlerianum crearetur. Annis a 1940 ad 1943 quasi cuncta funditus alio modo reconstruebatur, quae opera autem bello saeviente haud finita sunt. Hodie ruinae paulatim reaedificantur; inter aedificia hodie adhuc elucent Diaeta imperialis, quae dicitur, et armorum depositorium ubi museum instituri sunt. Ad Diaetam imperialem adiungitur expositio parva et pinacotheca imperatorum et regum Germanorum. Guntherus XXI Schwartzburgensis anno 1349 menses sex imperialem dignitatem obtinuit. Arma multa, quae diu Rudolphopoli in castello Heidecksburg fuerant, anno 2017 feliciter ad Schwarzburg revenerunt. Nostris diebus zona omnis renovatur et novo usui transfertur.

Sub burgo vicus exortus est, cuius incolae praesertim ligno negotiabantur. Ex saeculo XVIII arbores caesae replantabantur. Anno 1946 schola specialis saltuaria (Fachschule für Forstwirtschaft) aperta est. Quod institutum postea Schola ingeniaria Thuringiensis (Ingenieurschule des Landes Thüringen) nominatum est. Anno 1968 a discipulis ipsis semita educatoria pro Henrico Cotta nominata excogitata est.

Excursiones[recensere | fontem recensere]

Tempus subsicivum a multis hominibus libenter apud Schwarzburg agitur nam pullulant loca bella in natura ambienti, velut: vallis Schwarzatal usque Albimontium conducens, Sitzendorf cum fabrica monstratoria de operibus fictilibus et cum museo historiae regionalis (cui machina vaporaria antiqua), vallis Sorbitztal. In vico Meura equos speciei Haflinger educant apud castellum venatorium anno 1715 erectum.

Monumentum in viridario ante castellum positum memoriam perhibet de eventu maximi momenti. Die 11 Augusti 1919 Vimariae disciplina nova democratica admissa est, quam eius pater Fridericus Ebert antea hic in Schwarzburg scripserat.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Schwarzburg spectant.