Latinitas bona

Calamata

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Calamata
Δήμος Καλαμάτας (Καλαμάτα)
Calamata (Greece)
Calamata
Calamata
Indicia fundamentalia
Civitas Graecia
Regio Peloponnesus
Unitas regionalis Messenia
Area 442.64 km²
Numerus incolarum 70006
(census anni 2010[1])
Spissitudo incolarum: 158 incolae per km²
Latitudo 37° 2' N
Longitudo 22° 6' E
Sedes administrativa Calamata
Pagina interretialis www.kalamta.gr
2011 Dimos Kalamatas.png
Situs Calamatae in regione Peloponneso

Calamata[2] (Neograece Καλαμάτα (f. sg), antiquius Καλάμαι), loco antiquae urbis Pherarum (Graece: Φεραί vel Φαραί), est locus medius Regionalis Messeniae Unitatis in Peloponneso situs. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) demo Calamatae tres pristini demi Arphara, Aris et Thouria inserti sunt, quo modo demus a 61373 ad 70006 incolarum increvit.

Calamata maximus Messeniae portus est. Urbs nota est ob oleas ibi procreatas, quae multas in terras venduntur. Genus „Kalamon“ nomen ab urbe trahit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Pherarum, urbis antiquae loco hodiernae Calamatae sitae, iam apud Homerum mentio facta est.[3] Urbs anno 394 a.C.n. a Conone, duce Atheniensi, vastata est.[4] Cum tardissime Philippo II Macedonum rege urbs Messeniae coniuncta est.[5] Ab anno 182 a.C.n. Pherai fuit pars Foederis Achaici[6] et ab Augusto imperatore foederi locorum olim Laconicorum attributa est.[7] Urbis antiquae reliquiae tantum exiguae exstant.

Saeculo XIII ab equitibus cruciatis ("Francis" dictis) Gulielmo II Villeharduino regnante castrum aedificatum est, quod adhuc urbi imminet; in latere septentrionali est parva ecclesia byzantina Panagiae Kalomatae dedicata, a qua urbs tempore byzantino nomen recens traxit. Alii putant nomen ab arundine (Neograece "Calami", "Calamata" = arundinetum), quae ad ostium Pamisi fluminis crescit, deductum esse.

Die 23 Martii anno 1821 in ecclesia Apostolorum in urbe inferiore sita initium Belli rerum novarum Graeci contra Imperium Ottomanicum publice annuntiatum est.[8]

Diebus 13 et 15 Septembris anno 1986 Calamata vehementi terrae motu miserabiliter deleta est. Etsi maxima urbis pars noviter aedificata est, tamen media in urbe adhuc ruinae domuum tum dilapsarum exstant.

Visu digna[recensere | fontem recensere]

  • Castrum saeculi XIII. Ibi quotannis aestate symphoniae ac ludi scaenici eduntur.
  • Plures ecclesiae byzantinae.
  • Benacium (Museum archaeologicum), media in urbe.
  • Museum ferriviaria


Clari cives[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis a ministerio rerum domesticarum Graeciae mense Maio anno 2010 edito (Neograece).
  2. Henrici de Schweinitz epigramma sepulcralis
  3. Homerus Ilias 5, 543; 9, 151; 9, 293; Odyssea 3, 488.
  4. Xenophon Hellenika 4, 8, 7; Cornelius Nepos Conon 1.
  5. Strabo 8, 4, 6.
  6. Polybius 23, 17, 2.
  7. Pausanias 4, 30, 2.
  8. Ernst Münch: Die Heerzüge des christlichen Europa wider die Osmanen und die Versuche der Griechen zur Freiheit. Vol. 3: Die Geschichte der neuesten Begebenheiten mit den Osmanen, und die Ereignisse des großen Aufstandes der Hellenen bis zur Erklärung des Kongresses von Kalamata an die Fürsten und Völker Europas. Schweighauser, Basileae 1823.

Homines urbis noti[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Calamatam spectant.

Publicus demi Calamatae situs (Neograece)