Bylina

E Vicipaedia
(Redirectum de Bylinae)
Jump to navigation Jump to search
Trophimus Riabinin, clarus rhapsodus bylinarum (1801–1885)

Bylina[1] est carmen epicum Russicum vulgare, ubi de heroibus (Russice bohatiri[2]) agitur. Versu tonico cum tribus vel quattuor accentibus bylinae componuntur.

De nomine et origine[recensere | fontem recensere]

Nomen bylina, de Russico byl' (id est factum, vere factum) derivatum, non est ingenuum, sed ab erudito Ioanne Sakharov[ru] falso adhibitum in libro eius anni 1831. Ipsi vero rhapsodi bylinarum hoc nomen nesciunt, sed starinas (de staryi, scilicet Latine vetus, antiquus), i.e. carmina de tempore antiquo, eas appellant. Bylinae veterrimae etiam tempore Russiae Kioviensis componeri incipiunt, quod multa testantur necnon id, quod bohatyri bylinarum Kioviae apud Vladimirum Magnum congrediuntur (qui in bylinis Vladimir Krasno Solnyshko, i.e. Vladimirus Sol Praeclarus, nuncupatur) interdumque contra Cumanos bellum gerunt. Sed tempore, cum viri docti bylinas colligere coepissent, solum regionibus septentrionalibus Russiae (Archangelopolitana, Vologdensis, Carelia) eae conservabantur.

De collectione et editionibus[recensere | fontem recensere]

Prima editio bylinarum in collectione Cyrilli 'Kirshae' Danilov[ru], quae circa anno 1742 conscripta erat, solum anno 1804 facta est[3]. Meliores collectiones a Petro Kireevskij[4] et ab Alexandro Hilferding[ru][5] factae sunt.

Bohatiri[recensere | fontem recensere]

Inter heroes bylinarum sunt:

  • Elias Muromensis (Ilja Muromets)
  • Dobrynia Nicetae filius (Dobrynia Nikititsch)
  • Alexius Papae[6] filius (Aliosha Popovitsch)
  • Basilius Buslai filius (Vasilij Buslajevitsch)
  • Danubius Ioannis filius (Dunaj Ivanovitsch)
  • Sviatogor (Svjatogor, i.e. de Monte Sacro)
  • Nicolaus Agricolae filius (Mikula Seljaninovitsch)
  • Volga Sventoslai filius (Vol'ga Svjatoslavitsch)
  • Daniel Egnatii filius (Danilo Ignatjevitsch)
  • Nicetas Coriarius (Nikita Kozhemjaka)
  • Michael Potyk (Mikhailo Potyk)
  • Dux Stephani filius (Djuk Stepanovitsch)
  • Luscinia Budimiri filius (Solovej Budimirovitsch)
  • Ioannes Hospitis filius (Ivan Gostinyj syn)
  • Samson Kolyvani filius (Samson Kolyvanovitsch)
  • Michael Chazarus (?) (Mikhail Kazarin)
  • Staurus Godini filius (Stavr Godinovitsch)
  • Sadko Hospes Dives (Sadko bogatyi gost')
  • Basilissa Nicolai filia (Vasilisa Mikulischna)
  • Anastasia Nicolai filia (Nastasja Mikulischna)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. Andreae Ivanov Lexicon terminorum phoneticae et metricae (Иванов А.В. Словарь метрико-фонетической терминологии), Moscuae 2005, p. 173. Nomen adiectivum bylinicus (ibidem).
  2. Cf. "Rossi… de heroibus suis, quos Bohatiros id est semideos vocant, aliis persuadere conantur" (Stanislai Sarnitii Descriptio veteris et novae Poloniae cum divisione eiusdem veteri et nova..., Cracoviae 1585, p. 34.
  3. Древние русские стихотворения, cf. editio 1818: Древние российские стихотворения, собранные Киршею Даниловым.
  4. Multis voluminibus, annis 1860—1870, cf. vol. I.
  5. Онежские былины, записанные Александром Федоровичем Гильфердингом летом 1871 года
  6. Papas, поп sacerdotis orthodoxi nomen Russicum vulgare est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Пропп В.Я.[ru] Русский героический эпос. Moscuae 1958.
  • Веселовский А.Я. Южнорусские былины. Ч. I—II, 1884.
  • Bailey, James; Ivanova, Tatyana (1998). An Anthology of Russian Folk Epics. Armonk, NY.
  • Alexander, Alex E. (1973). Bylina and Fairy Tale; the Origins of Russian Heroic Poetry. Haga
  • Wilhelm Wollner, Untersuchungen über die Volksepik der Grossrussen, Lipsiae 1879.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]