Ioannes Hospitis filius

E Vicipaedia

Ioannes Hospitis filius[1] est bylinarum Russicarum persona . Novogardiensis erat. Tres Novogardienses bylinis celebrantur, Ioannes et Sadko et Basilius Buslai filius.

De Ioanne duae fabulae solae narrantur. Prima de iuventute eius, altera de certamine equorum, cum Ioannes et princeps magnus certabant.

Euphemiae Alexandri filiae viduae modestae Ioannes filius erat; matris praecepta spernebat et in taberna cum erronibus aetatem degebat. Mater, ut eum inveniat, pecuniam conviviis eius dat, et filio a conviviis prodito in portum eum adducit, ubi mercatoribus transmarinis eum 500 rubelorum emere proponit. Ioannes mercatores rogat, ut etiam 1000 rubelos pro se dare non negent, ut matri opes ad vivendum sufficiant; quibus acceptis matri valedicit: "Nomine mater mihi fuisti, re vipera saeva". Haec fabula tantum semel a rhapsodis conscripta est.

Altera notior est. Vladimirus Sol Praeclarus heroes omnes in certamen cum equis suis provocat; equi sunt tres, caeruleus, flavus[2] et niger[3], quos Elias Muromensis a Tugarino dracone adempsit. Omnes timent praeter Ioannem Hospitis filium, cuius equus mirabilis voce humana praecepta ei dat, quomodo vincant; quibus ab Ioanne perfectis equi ducis magni adeo perterriti sunt, ut ipsi in certamen ire negent. Pignora certaminis multa Ioannes accipit, quae sunt naves transmarini in Borysthene mercibus multis oneratae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Russice Ivan Gostinyj syn. Hospes in poesi epica Russica mercator signifcat.
  2. Russice половый.
  3. Russice вороной.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]