Lingua Cumanica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Cumanica
Taxinomia:
Locutores: iam mortua
Sigla: 1 —, 2 —, 3
Status publicus
Officialis
Privata
Litterae: litteris Latinis (non a Cumanis ipsis) et Armeniis monumenta scripta sunt
Scriptura:
Procuratio:
Kypchak steppe 11-12.png

Migrationes Cumanorum saeculis XI et XII

Lingua Cumanica est linguarum Turcicarum una iam extincta. A saeculo XI usque ad XIV a Cumanis usurpata est; Cumani in tesqua magna inter Danubium et Rham flumen migraverunt. Lexicon necnon grammatica Cumanica solum e Codice Cumanico nota sunt.

Proxima Cumanicae sunt monumenta linguae, ut dicitur, Armeno-Kiptchakicae[1], litteris Armeniis scripta saeculis XVI et XVII in regione Cameneciae et Leopolis. Dialectus quidam Turcicus Cumanicae propinquus etiam in Hungaria saeculo XVII notus est; Stephanus[2] Varró, qui ea utebatur postremus, anno 1770 mortuus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Hungarice István.

Exemplum[recensere | fontem recensere]

(E Codice Cumanico)

Atamız kim köktesiñ.
Alğışlı bolsun seniñ atıñ,
kelsin seniñ xanlığıñ,
bolsun seniñ tilemekiñ –
neçik kim kökte, alay [da] yerde.
Kündeki ötmegimizni bizge bugün bergil.
Dağı yazuqlarımıznı bizge boşatqıl –
neçik biz boşatırbız bizge yaman etkenlerge.
Dağı yekniñ sınamaqına bizni quurmağıl.
Basa barça yamandan bizni qutxarğıl.

Pater noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum.
Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua,
sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum cotidianum da nobis hodie,
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos induxeris in tentationem,
sed libera nos a malo.

De lingua Cumanica[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]