Anastasia Mikulae filia

E Vicipaedia

Anastasia Mikulae filia[1] est bylinarum Russicarum persona laudata, polenitsa (heroine) fortis. Mikulae Agricolae filii filia est minor, Basilissae soror, Dobryniae Nicetae filii uxor.

De nuptiis Anastasiae variis modis fabula narratur; vel cum primo Dobrynia eam in agros vidisset, alterum bohatirum se vidisse credidit, sed vis quaedam eum a pugna abstinuit. Vel certamen Dobrynia inceperat et facile ab Anastasia victus est, quae eum crinibus cepit et in cruminam sibi posuit. Postea cogitabat: "Quemnam in cruminam posui? Spectandum est: si mihi placuerit, nubar ei". Dobrynia Anastasiae placuit et uxor eius facta est.

Altera fabula celebris de peregrinatione Dobryniae longa narrat, cum a Vladimiro Sole Praeclaro principe Kioviensi, qui Dobryniam mortuum esse putabat, Anastasia cogebatur Alexio Papae filio nubi; sed in convivium nuptiale ipsum Dobrynia reverterat et Anastasia fidelis prima eum cognovit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Russice Nastasja Mikulišna

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De Anastasia Mikulae filia in Poesi epica Russica Vladimiri Propp (Russice)