Basilissa Mikulae filia

E Vicipaedia

Basilissa Mikulae filia[1] est bylinarum Russicarum persona laudata, polenitsa (heroine) fortis. Mikulae Agricolae filii filia est maior, Anastasiae soror, Stauri Godini filii[2] uxor.

Basilissa Staurum coniugem praemonebat, ne de pulchritudine et castitudine sua iactaret, sed ille in convivio apud Vladimirum Solem Praeclarum ebrius iactare incepit et a Vladimiro in hypogaeum inclusus est; Basilissam Vladimirus ad se adduci iussit, sed illa, cum de miseria coniugis certior facta esset, vestem virilem induerat et in convivium Vladimiri advenit, ubi dixit se Basilium filium vel nuntium regis peregrini esse. Sola Delectatio Putiatae filia[3] protinus intellexit feminam transvestitam esse. Basilius non solum Vladimiro se bohatirum fortem esse probat, sed etiam Delectationem Putiatae filiam sibi uxorem poscit; postea autem et Staurum, ut citharistam bonum, sibi donari rogat; Basilissa a Stauro cognita coniuges Kioviam relinquunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Russice Vasilisa Mikulišna
  2. Staurus est σταυρός, crux Graece; id nomen in Ruthenia Kioviensi in usu erat.
  3. Zabava Putijatišna.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]