Bubula ex aqua bullita

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gastronomia urbis Chongqing: Shuizhu niurou ("frusta bubula ex aqua bullita") Londinii in popina Sichuanensi illata

Frusta bubula ex aqua bullita,[1] Sinice 水煮牛肉 Shuizhu niurou, scilicet "frusta bubula ex aqua bullita", est ferculum gastronomiae Sichuanensis quod ex urbe salinaria Zigong oritur. Stilo huius ferculi conficitur et piscis ex aqua bullita (shuizhu yu). Coniunctio saporum capsici atque zanthoxyli, ma la[en] scilicet "pungens torpens", in hoc ferculo sentitur.

Caro bubula in frusta dissecatur et in sale, oleo, vino Shaoxingensi maceratur. In sartagine Sinensi ex oleo praefricantur capsica zanthoxylique fructus et eximuntur. Deinde ex eodem oleo brassica chinensis et apium hortense fricta eximuntur et in patella ponuntur. Deinde in idem oleum, cum pulmento fabarum e capsico fervens, capsica, allium, gingiber, ius bubulum, liquamen e soia, denuo frusta bubula immittuntur et agitantur; hoc omne, fervens et nuper coctum, super brassicam apiumque evertitur. Ultimo capsica zanthoxylique fructus praefricta, coriandrum viride, cepullae virides, supra sparguntur. Infertur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Fuchsia Dunlop, The Food of Sichuan (Londinii: Bloomsbury, 2019) pp. 161-163