Liquamen e soia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Liquamen e soia in taberna Hongcongensi venditatum

Liquamen e soia,[1] Sinice 醬油 jiàngyóu, est salsura vel conditura liquida e fermentatione seminum soiae cum sale producta ope fungorum Aspergilli sojae aut A. oryzae. Saepissime in arte coquinaria Sinensi, Coreana, Iaponica adhibetur; saepe etiam ad mensas apponitur, ut sapor salsamentarius ferculis inspergatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Ars coquinaria Iaponica: Copadia piscis cum ampullula liquaminis e soia potionemque saccharosam: epulum peregrinatoribus in statione ferriviaria Kushiro propositum
  • Richard Hosking, A Dictionary of Japanese Food: Ingredients and Culture. Tuttle, 1996
  • William Shurtleff, H.T. Huang, Akiko Aoyagi, History of Soybeans and Soyfoods in China and Taiwan ... bibliography and sourcebook. Soyinfo Center, 2014 (Textus apud Google Books)
  • William Shurtleff, Akiko Aoyagi, History of soy sauce (160 CE to 2012) ... bibliography and sourcebook. Soyinfo Center, 2012 Textus apud Internet Archive
  • William Shurtleff, Akiko Aoyagi, History of soybeans and soyfoods in Southeast Asia ... bibliography and sourcebook. Soyinfo Center, 2010 Textus apud Internet Archive