Jump to content

Piscis ex aqua bullita

E Vicipaedia
Gastronomia Hebeiensis: Piscis ex aqua bullita (shuizhu yu), ferculum origine Sichuanense, sicut in urbe Handan provinciae Hebei infertur

Piscis ex aqua bullita,[1] Sinice 水煮鱼 Shuizhu yu, est ferculum artis coquinariae Sichuanensis quae e deliciis urbis Zigong, nomine bubula ex aqua bullita vel shuizhu niurou, evolvitur. E magna pisce fluviali huius regionis Ctenopharyngodonte idella, sed et ex aliis, fieri solet. Coniunctio saporum capsici atque zanthoxyli, ma la(en) scilicet "pungens torpens", in hoc ferculo sentitur.

Oleum e cepulla candida, cepa, coriandrum viride, gingibere, aniso stellato infusum praeparatur. Piscis in frusta dissecatur et in sale, albumine ovorum, vino Shaoxingensi, amylo patatarum maceratur. In sartagine Sinensi ex oleo fricantur germina vignae et eximiuntur. Ius paratur e capite caudaque et spinis piscis, cepulla candida, allium, gingiber, sale, pipere albo, oleo et aqua; unde, iure cocta, ossa spinaeque reiciuntur. Frusta piscis breviter in hoc iure coquuntur; hoc omne super germina vignae disponitur. Oleum praeinfusum fervetur, cui capsica plura zanthoxylique fructus adduntur. His supra ferculum perfusis, statim infertur.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Fuchsia Dunlop, The Food of Sichuan (Londinii: Bloomsbury, 2019) pp. 223-225