Boeotia (regionalis unitas)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Boeotia (discretiva)

Wikidata Boeotia (regionalis unitas)
Res apud Vicidata repertae:
index olim nomorum Graeciae, Unitas regionalis
Civitas: Graecia
Locus: 38°26′24″N 22°52′48″E, 38°25′0″N 23°5′0″E
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Graecia Media

Forma

Area: 2 952 chiliometrum quadratum
Caput: Lebadia
Subdivisiones: Thiva Municipality, Orchomenos Municipality, Aliartos-Thespies Municipality, Tanagra Municipality, Distomum-Arachoba-Anticyra, Livadia Municipality

Vita

Incolae: 130 768, 109 293, 115 774
Zona horaria: UTC+2, UTC+3

Sigla

Siglum autoraedarum: BI

Tabula aut despectus

Boeotia (regionalis unitas): situs
Boeotia (regionalis unitas): situs

Boeotia fuit usque ad annum 2010 una e quinque praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Graeciae Mediae, cuius caput erat urbs Libadia. Boeotia nomus Graeciae facta est anno 1899 (Νομός Βοιωτίας) et iterum anno 1943 ex nomis Attica et Boeotia. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Mediam Graeciam et ad demos, quorum numerus coagmentatione valde minutus est, delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Boeotiae Unitate" permanet, quae 11 legatos in consilium regionale mittit, praeterea autem vi politica caret.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Boeotia in boreo-orientali Sinus Corinthii parte sita est. Finitima est Megari (nunc pars Atticae occidentalis) a meridie, Atticae ab austro-oriente, Chalcidi (nunc pars regionalis Euboeae unitatis) a boreo-oriente, antiquae Locridi (nunc pars Phthiotidis) a septentrionibus et Phocidi ab occidente.

Principales Boeotiae montes sunt Parnassus, Helicon, Cithaeron et Parnes. Flumen longissimum nomine Cephisso, Boeotiam mediam, quae maxima ex parte est planities, perfluit. Lacus Copais fuit lacus magnus media in Boeotia, qui saeculo undevicesimo siccatus est. Lacus Hylice prope Thebas situs est.

Boeotia climate mediterraneo gaudet.

Mythologia et Historia[recensere | fontem recensere]

Vide Boeotiam regiam historicam.

Administratio[recensere | fontem recensere]

Regionalis Boeotiae unitas divisa est in hos sex demos (numeri ut in tabula):

Novi ac pristini demi[recensere | fontem recensere]

Novus demus Pristinus demus Sedes
Haliartus Haliartus Haliartus
Thespiae
Distomum-Arachoba-Anticyra Distomum Distomum
Arachoba
Anticyra
Lebadia Lebadia Lebadia
Daulia
Coronea
Cyriacium
Chaeronea
Orchomenus Orchomenus Orchomenus
Acraephnia
Tanagra Tanagra Schematarium
Derbenochoria
Oenophyta
Schematarium
Thebae Thebae Thebae
Bagia
Thisbe
Plataeae

Index pristinorum demorum et communium Boeotiae[recensere | fontem recensere]

Forma demorum et communium nomi Boeotiae
  • 1 -- Δήμος Λεβαδέων -- Lebadia
  • 2 -- Δήμος Ακραιφνίας -- Acraephnia
  • 3 -- Δήμος Αλιάρτου -- Haliartus
  • 4 -- Δήμος Αράχοβας --
  • 5 -- Δήμος Βαγίων --
  • 6 -- Δήμος Δαυλείας --
  • 7 -- Δήμος Δερβενοχωρίων --
  • 8 -- Δήμος Διστόμου --
  • 9 -- Δήμος Θεσπιέων -- Thespiae
  • 10 -- Δήμος Θηβαίων -- Thebae
  • 11 -- Δήμος Θίσβης -- Thisbe
  • 12 -- Δήμος Κορώνειας -- Coronea
  • 13 -- Δήμος Οινοφύτων --
  • 14 -- Δήμος Ορχομενού -- Orchomenus
  • 15 -- Δήμος Πλαταιών -- Plataeae
  • 16 -- Δήμος Σχηματαρίου --
  • 17 -- Δήμος Τανάγρας -- Tanagra
  • 18 -- Δήμος Χαιρώνειας -- Chaeronea
  • 19 -- Κοινότητα Αντικύρας --
  • 20 -- Κοινότητα Κυριακίου --

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Boeotia est sedes fabricae magnitudine in Europa tertiae ad pastam praeparandam, constructae a societate Misko, quae ad societatem Barilla pertinet.[1]

Situs archologici[recensere | fontem recensere]

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Noti[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Index demorum, vicorum, compitorum huius nomi (Neograece)

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!