Cithaeron
Cithaeron (-onis, m.) (Graece: Κιθαίρων, Neograece: Κιθαιρώνας) est mons Graeciae. Summum culmen nomine Προφήτης Ηλίας ("propheta Elias") vel Ελατιά (Elatia) 1 409 m in altitudinem eminet. Hic flumen Asopos scaturit.
Antiquitate mons Cithaeron occidentalis Atticae Boeotiaeque limes fuit, qui turribus castrisque munitus erat. Variis sacris hic Dionysus, Zeus, Hera et nymphae colebantur. A meridie Eleutherae, natalis Dionysii locus, sitae sunt. in montis declivitate septentrionali Pugna apud Plataeas commissa est.
In monte Cithaerone nonnullae fabulae Graecae collocatae sunt: Heracles hic armenta custodire debuit et leonem Cithaeronium interfecit; Oedipus hoc in monte expositus est; Apollo et Artemis hic Niobae liberos occiderunt; praeterea fabulae de Pentheo, Actaeone et Antiope huc pertinent.
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- "Cithaeron" in William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Geography (Londinii, 1854) textus