Pieria (nomus Graeciae)

E Vicipaedia
Situs pristini nomi Pieriae
Forma pristinorum demorum nomi Pieriae

Vide etiam paginam fere homonymam: Pieria

Pieria fuit usque ad annum 2010 una e septem praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Macedoniae Mediae, cuius caput erat urbs Caterina. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Macedoniam Mediam et ad demos, quorum numerus coagmentatione valde minutus est, delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Pieriae Unitate" permanet, quae quinque legatos in consilium regionale mittit, praeterea autem vi politica caret.

Index pristinorum demorum huius nomi[recensere | fontem recensere]

  • 1 Δήμος Κατερίνης - Caterina
  • 2 Δήμος Αιγινίου - Aeginium
  • 3 Δήμος Ανατολικού Ολύμπου - Olympus Orientalis
  • 4 Δήμος Δίου - Dium
  • 5 Δήμος Ελαφίνας - Elaphina
  • 6 Δήμος Κολινδρού - Colindrus
  • 7 Δήμος Κορινού - Corinus
  • 8 Δήμος Λιτοχώρου - Litochorum
  • 9 Δήμος Μεθώνης - Methone
  • 10 Δήμος Παραλίας - Paralia
  • 11 Δήμος Πέτρας - Petra
  • 12 Δήμος Πιερίων - Pieria
  • 13 Δήμος Πύδνας - Pydna

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!