Blighia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ackee 001.jpg

Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Sapindales 
Familia : Sapindaceae 
Subfamilia : Sapindoideae 
Genus : Blighia 
K.D.Koenig
   
Subdivisiones: Species
Vide commentarium.
Synonyma
Phialodiscus Radlk.[1]

Blighia est genus plantarum florentium familiae Sapindacearum, in Africa tropica a Guinea ad orientem ad Kenya endemicum. Generi sunt quattuor species. Pars fructus edi potest, praecipue Blighia sapida pro productione fructuum culta. Genus ex Gulielmo Bligh praefecto (olim Bounty, navis Britannicae) appellatur, qui exempla ad Angliam insigniter invexit.

Species sunt arbores sempervirentes, ad 10–20 metra altas attingentes, foliis pinnatis praeditae. Flores in parvis paniculis pariuntur. Fructus est capsula ovalis 4–8 centimetra longa, tria semina continens, unoquoque ab arillo carnoso esculento, omnique capsula cuti crassa coriacea aurantiaca vel rubra cincta; fructus praeter arillum est venenosissimus.

Species selectae

Notae[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Blighiam spectant.
  1. "Blighia K. D. Koenig". Germplasm Resources Information Network. United States Department of Agriculture. 29 Martii 2006 .