Lacus Chiemensis
Lacus Chiemensis,[1] sive Lacus Bedaius[2] (Theodisce Chiemsee), est maximus lacus internus in Bavaria,[3] prope Rosenheimium in circulo Traunstein situs. Mare Bavariense saepe appellatur. Ad radices Alpium in altitudine 520 metrorum supra mare situs est, area octoginta fere chiliometrorum quadratorum. Lacus a rivulis Ach et Prien et Roth a meridie nutritur, et eius aquae in Alcissam in septentrionem exundant. Alcissa vicissim in Aenum defluit, qui se in Danubium effundit.
Lacus Chiemensis in duas partes dividitur: in partem septentrionalem, quae maior est, septentrionibus et oriente versus, Weitsee ('Lacus Latus') appellatam, atque in partem meridianam et occidentem, Inselsee ('Lacus Insularum') appellatam. Piscium, plerumque tructarum, salmonum, carpionum, abundare dicitur.
Ora paludum et multa stagna se a septentrione ad occidentem vertentia testimonium perhibent de extensione maiore pristina. Montes meridiani catenam perpulchram gignunt cum cacuminibus Hochgern et Hochfelln, cum alia litora plana atque humilia essent.
Insularum trias
[recensere | fontem recensere]Amoenitatem dant tres insulae inter meridiem et occidentem sitae:
- Herrenwörth ('Insula dominorum') sive Herrenchiemsee: maxima, 11 chiliometrorum patens, ubi usque ad annum 1803 ordo Sancti Benedicti abbatiam saeculo VIII conditam habuit; annis inter 1215 et 1805 sedes Dioecesis Chiemensis erat[4]; ad instar Castelli Versaliensis rex Ludovicus II annis inter 1878 et 1885 burgum magnum ibi creari iussit.
- Frauenwörth ('Insula dominarum') sive Frauenchiemsee: cum monasterio anno 766 fundato, quod interim monialibus reddidit rex Ludovicus I; aedes inter Bavariae thesauros ecclesiasticos maxime egregios numerantur; periegesis et piscatus hic florent.
- Krautinsel (ad verbum Insula herbarum): minima, loci cepurici ab aedilibus administrati
Commeatus
[recensere | fontem recensere]Statio ferriviaria Prien in oppido tramina invitat, ut homines et merces a Salisburgo vel Monaco ad Lacum Chiemensem transportentur. Naves Prien cum insulis citatis et e.g. cum vico septentrionali Bedaio (Seebruck) iungunt.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Chiemensem spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Gerhard Lorenz, "Brevis Bavariae geographia" (Herbipoli: 1844).
- ↑ "Die Römer in Bedaium, dem heutigen Seebruck."
- ↑ Encyclopaedia Britannica 1911: 6: 132.
- ↑ Episcopus maioris momenti fuit saeculo XVI ineunte Bertoldus Pürstinger, iurista et adiutor socialis.