Latinitas nondum censa

Bavaria Inferior

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Provincia Bavaria Inferior
Insigne Tabula geographica
InsigneBavaria Inferior Situs regionis
Indicia fundamentalia
Caput Landishuta
Terra Foederalis: Bavaria
Area: 10329.91 km²
Numerus incolarum: 1 189 153 (tempus 31. Decembris 2013)
Spissitudo incolarum: 115 per chiliometrum quadratum
Inscriptio cursualis Praesidentis regionis:
Pagina interretialis: [1]
Res politicae
Praesidens regionis Henricus Grunwald (CSU)

Bavaria Inferior[1] (Theodisce Niederbayern) est provincia et provincia administrativa Bavariae 1 189 153 incolarum in oriente sita, in meridie et occidente ad Bavariam Superiorem, in septentrionibus ad Palatinatum Superiorem finitima et Cechiae Austriaeque in oriente adiacens. Caput provinciae est Landishuta.

Geographia politica[recensere | fontem recensere]

Bavaria inferior in novem pagos et tres urbes pago carentes dividitur:

Pagi[recensere | fontem recensere]

Urbes pago carentes[recensere | fontem recensere]

Batavia e ponte in Aenum facto visa
Landishuta - vetus urbis pars cum turri toto orbe altissima e lateribus exstructa

Natura terrestris[recensere | fontem recensere]

Danuvius fluvius ex occidente per provinciam manat et prope Bataviam provinciam, Bavariam et Germaniam relinquit. Ad latus eius dextrum (merdionale) regio permultis collibus occupata se extendit vicinitate nonnullorum fluviorum exclusa. Praecipue agri iuxta Boiodurum planitiem fertilissimam formant. Ad latus autem sinistrum (boreale) Danuvii montes medii erigunt, Silva Gabreta nominati. Quorum montium culmen (altitudinis supra mare 1456 metrorum) Theodisce "Großer Arber" appellatur.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

In planitiebus fecundis agricultura adhuc magni momenti est. Cucumerum productio hic maxima Europae est. In parte occidentali regionis collinae humulus, elementum cerevisiae, colitur; cuius productio hic et in adiacente parte Bavariae Superioris est maxima mundi. Permulti incolae in industria autocinetorum laborant, praecipue in officina BMW in Dingolfing exstructa. Negotii inopia hic pauca est (mense Novembri 2015 2.9 centesima).

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1255 ducatus Bavariae in duas partes (superiorem et inferiorem) et postea in quattuor partes divisa est. Anno 1606 dux Albertus quartus terram iterum in unum ducatum unificavit. Rex Ludovicus primus anno 1837 unum ex quatuor pagis regni "Bavariam inferiorem" nominavit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Huber, Gerald (2010). Kleine Geschichte Niederbayerns (editio 2). Ratisbonae, Verlag Friedrich Pustet. ISBN 978-3-7917-2048-7.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Seutter, Matthaeus (circa 1730). Bavaria superior et inferior cum quatuor Praefecturis. (Mappa). Augustae Vindelicorum
  2. Medio aevo "Straubing", nomine castrorum Romanorum Sorvioduro obsolefacto, Strupinga, et "Bogen" Bogana nominata sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bavariam Inferiorem spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide Bavaria Inferior in Victionario.