Latinitas nondum censa

Circulus Traunstein

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Circulus Traunstein
Landkreis Traunstein
DEU Landkreis Traunstein COA.svg
Locator map TS in Germany.svg
Terra Foederalis Bavaria
Bayern
Caput circuli Traunstein
Traunstein
Signum autocinetorum TS
Area 1534 km²
Numerus incolarum 175 431[1]
Spissitudo incolarum 114 per km²[2]
Numerus communium 35
Situs interretialis [1]

Circulus Traunstein in angulo austroorientali Germaniae situs est et ad Bavariam Superiorem pertinet. Anno 1972 formam hodiernam accepit. Hic circulus est secundus Bavariae quoad aream post circulum Onoldensem et confinis ad circulos Bavariae Rosenheim, Muhldorfiensem, Oetingae Veteris et Berchtesgadener Land. Similiter ei civitates Austriae Salisburgum (in oriente) et Tirolis (in meridie) adiacent.

Insigne[recensere | fontem recensere]

Insigne bipartitum circuli ad dextram (sensu heraldico) pantheram coeruleam prae fundum argenteum monstrat, quae est insigne comitum de Spanheim-Ortenburg. Pars superior lateris sinistrae aquilam nigram prae fundum aureum monstrat, quae erat insigne prioris dioecesis Chiemsee. In parte inferiori lateris sinistrae denique arx candida arborem viridem prae fundum rubrum portat (monasterium Baumburg significans).

Natura terrestris[recensere | fontem recensere]

In meridana circuli margine complures montes alpium stant, quorum summus (Sonntagshorn) se 1961 metros super mare erigit. Aliquas pagi partes praeter numerosos lacus et valles fluminum Alissae (quae ad Aenum aquas portat) et Trunae affluentis eius permultis colliculis conspersae sunt. Hi colles, qui ex aevo glaciali oriuntur, moraenae vocantur. Maiores lacus sunt Bedaius lacus, Waginger See et Tachinger See. Inter lacum Bedaium et pes Alpium paludes latae, partim siccatae, partim iterum umiferae iacent.

Historia et cultura[recensere | fontem recensere]

Saeculis decimo septimo ad undevigesimum venditio salis in salinis urbis Traunstein cocti maxime intererat. Dimidium orientale circuli usque ad annum 1802 pars principatus archiepiscopalis Salisburgensis erat. In circulo adhuc colonizatio rustica cum cultura boum equorumque, et agricultura eminet. [3] Minoritas solum populationis in quattuor urbibus habitat: Traunreut, Traunstein, Trostberg, Titamanninga. Negotium ab incolis imprimis in industriis, commerciis et commeatu hospitum frequentatur.

Communia circuli[recensere | fontem recensere]

Circulo sunt 29 communia, inter quae quatuor urbes et duo fora.

Urbes
Urbs Insigne Area
km²
Incolae
31 Decembris 2017
Spissitudo
per km²
Altitudo
supra mare
Titamanninga DEU Tittmoning COA.svg +72, 5823 21 388
Trostberg DEU Trostberg COA.svg +52, 11 132 216 +493,
Traunreut DEU Traunreut COA.svg +45, 20 934 465 +550,
Traunstein Wappen Traunstein.svg +49, 20 172 415 +591,
Fora
Forum Insigne Area
km²
Incolae
31 Decembris 2017
Spissitudo
per km²
Altitudo
supra mare
Grassau Wappen Grassau.svg +36, 6818 +191, +538,
Waging am See DEU Waging COA.svg +49, 6955 +142, +465,
Alia communia
Commune Insigne Area
km²
Incolae
31 Decembris 2017
Spissitudo
per km²
Altitudo
supra mare
Altenmarkt an der Alz Wappen von Altenmarkt (Alz).svg +26, +4 206, +161, +499,
Bergen (Chiemgau) Wappen Bergen Chiemgau.svg +37, +4 902, +133, +553,
Chieming Wappen Chieming.png +38, +4 908, +130, +537,
Engelsberg Wappen von Engelsberg.svg +34, +2 620, +77, +517,
Fridolfing Fridolfinger Wappen amtlich.jpg +44, +4 316, +18, +388,
Grabenstätt Wappen von Grabenstätt.svg +38, +4 443, +118, +526,
Inzell DEU Inzell COA.svg +45, +4 805, +106, +693,
Kienberg DEU Kienberg COA.svg +23, +1 410, +62, +558,
Kirchanschöring DEU Kirchanschöring COA.svg +25, +3 309, +131, +417,
Marquartstein DEU Marquartstein COA.svg +13, +3 283, +245, +545,
Nußdorf (Chiemgau) DEU Nußdorf COA.svg +16, 2449 +152, +603,
Obing DEU Obing COA.svg +44, 4212 +96, +562,
Palling DEU Palling COA.svg +54, +3 477, +65, +531,
Pettinga DEU Petting COA.svg +30, 2327 +78, +451,
Pittenhart DEU Pittenhart COA.svg +28, +1 813, +65, +564,
Reit im Winkel DEU Reit im Winkl COA.svg +71, +2 358, +33, +696,
Ruhpolding DEU Ruhpolding COA.svg +148, +6 979, +47, +656,
Schleching Wappen Schleching.png +45, +1 792, +40, +569,
Schnaitsee DEU Schnaitsee COA.svg +61, +3 591, +59, +652,
Seeon et Bedaium DEU Seeon-Seebruck COA.svg +48, +4 591, +96, +537,
Siegsdorf DEU Siegsdorf COA.svg +47, 8349 +147, +615,
Staudach et Egerndach DEU Staudach-EgerndachCOA.svg +20, +1 173, +61, +540,
Surberg DEU Surberg COA.svg +24, +3 341, +141, +650,
Tacherting Tacherting Wappen.svg +51, +5 733, +114, +473,
Taching am See DEU Taching COA.svg +27, +2 084, +186, +478,
Übersee DEU Übersee COA.svg +31, +5 056, +166, +525,
Unterwössen Wappen Unterwoessen.svg +41, 3542 +86, +555,
Vachendorf DEU Vachendorf COA.svg +10, +1 827, +92, +581,
Wonneberg DEU Wonneberg COA.svg +18, +1 530, +85, +575,

Societates administrativae

  1. S. a. Bergen
    (formata e communibus Bergen et Vachendorf)
  2. S. a. Marquartstein
    (formata e communibus Marquartstein et Staudach-Egerndach)
  3. S. a. Obing
    (formata e communibus Kienberg, Obing et Pittenhart)
  4. S. a. Waging am See
    (formata e foro Waging et communibus Taching et Wonneberg)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 31 Decembris 2016
  2. 31 Decembris 2016
  3. Diercke Lexikon Deutschland (1988). Augustae Vindelicorum: Weltbild Verlag (Theodisce)