Quadrigatus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Didrachmum vel quadrigatus: caput dei Iani / Iuppiter cum Victoria alata in quadrigis, fulmen vibrans.

Quadrigatus (nummus)[1] est nummus Romanus argenteus inter annos 235 a.C.n./230 a.C.n. et circiter 211 a.C.n. cusus et imagine quadrigarum signatus, cuius pondus erat sex scrupulorum (circiter sex grammata et dimidium). Revera didrachma erat et instar binarum drachmarum vNeapolitanarum pendebat: nam tunc temporis Romani Graecam monetam adhuc imitabantur quia in commercio cum civitatibus Graecis moneta praecipue utebantur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Quadrigati cudi coeperunt post annum 235 a.C.n., quo anno fores Iani templi in Foro clausae sunt, quo ritu pacem ubique regnare indicabatur (quod tunc primum post Numam regem acciderat) ; cudi vero desierunt cum Romani circa annum 212/211 a.C.n. denarium creaverunt, id est novum argenteum nummum proprie Romanum cuius valor non in drachmis Graecis sed in assibus numerabatur. Tertio saeculo exeunte, quadrigati conflati sunt ut ex eis denarii fierent. Titus Livius libro vicensimo secundo[2] Historiae suae pecuniam in quadrigatis numerat, id est anno 216 a.C.n. post cladem Cannensem. Fortasse, per veteres scriptores annalium quibus in scribenda historia usi sunt, has numerationes e scriptis coaevis cum Secundo Bello Punico duxit. Ita Hannibal exempli gratia pretium captivorum Romanorum redimendorum statuit: 500 quadrigatos nummos equiti, 300 pediti, 100 servo. Postea, Titus Livius de quadrigatis non iam mentionem facit.

Plinius autem videtur credidisse et quadrigatos et bigatos similiter denarios fuisse: re vera etenim plures denarii quadrigis signati sunt, sed hodierni numismatistae appellationem quadrigatorum didrachmis tertii saeculi a.C.n. servant.

De imaginibus in quadrigato expressis[recensere | fontem recensere]

Caput geminum laureatum ex una parte nummi quadrigati expressum a plerisque numismatistis deo Iano tribuitur : nonnulli tamen Fontum (filium Iani in fabulis mythologicis recentioribus) esse voluerunt vel etiam Penates publicos quia barba carebat (in nummis aeneis coaevis contra Ianus barbatus est). Verisimile est archetypum quadrigarum ex altera parte nummi conspicuarum sculpturam fuisse ab Ogulniis in fastigio templi Iovis Capitolini anno 296 a.C.n. positam[3].

Fontes[recensere | fontem recensere]

Antiqui[recensere | fontem recensere]

Hodierni[recensere | fontem recensere]

  • Crawford, Michael H. (1985). Coinage and Money under the Roman Republic, Methuen & Co. ISBN 0-416-12300-7 (Textus apud Google Books)
  • Rainer Albert, Die Münzen der römischen Republik, 2003.
  • Rudi Thomsen, Early Roman Coinage (1957, 1961).
  • Zehnacker, Hubert (1973). Moneta : recherches sur l'organisation et l'art des émissions monétaires de la République romaine (289-31 av. J.-C.). - Romae: École française de Rome; Lutetiae: diffusion de Boccard, 1973. Tomus primus, pp. 298-308.

Vide etiam eiusdem auctoris commentarium ad editionem Plinianam libri XXXIII, Parisiis, Les Belles Lettres,1983.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Primo forma adiectiva erat, mox ex usu frequenti nomen factum est.
  2. Capitulis 52, 54 et 58.
  3. Zehnacker, Moneta I, 1973, 298-300. Titus Livius XXXIII,11.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Quadrigatum spectant.

Nexus interni