Quincunx

E Vicipaedia
Quincunx Luceriae bello Punico secundo percussus: Minerva capite galeato; rota octo radiis praedita. Inter radios legitur: L O V C E R I. Supra caput quinque globuli = quinque unciae.

Quincunx est nummus Romanus aeneus qui quinque uncias valebat. (As valebat duodecim uncias.) Erat enim quincunx portio quaedam 5/12 mensurae alicuius valens necnon dispositio quoque geometrica tam a rusticis Romanis in plantationibus arborum[1] quam ab imperatoribus in acie instruenda et in obsidionum operibus[2] usurpata.

De nummo[recensere | fontem recensere]

Non tam Romae quam in aliis civitatibus media Italia sitis tertio saeculo a.C.n. signatus est quincunx :

De mensura[recensere | fontem recensere]

Romani quincuncem ut mensuram multis modis usurpabant[3] :

Item heres ex quincunce erat heres cui 5/12 hereditatis alicuius evenerant.[7] Item fenus quincunciale erat usura (modica) quae 5 centesimas per annum reddebat, id est 5/12 centesimae (quincuncem) per mensem.[8]

De dispositione[recensere | fontem recensere]

Dispositio in quincuncem.

Dispositio in quincuncem dicta similis est atque quinorum punctorum in tessera numerum quinque indicantium, nisi quod per plurimos ordines multiplicatur. Hanc figuram agricolae Romani in plantationibus maxime probabant :

Quid illo quincunce speciosius qui, in quamcumque partem spectaveris, rectus est?[9]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni