Isabella Beeton

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Isabella Beeton
Res apud Vicidata repertae:
Isabella Beeton: imago
Nativitas: 12 Martii 1836; Londinium
Obitus: 6 Februarii 1865; Swanscombe, Londinium
Patria: Britanniarum Regnum

Officium

Munus: editor, diurnarius, scriptor, cookery writer, Negotiator, editor

Familia

Coniunx: Samuel Orchart Beeton

Memoria

Sepultura: West Norwood Cemetery

Isabella Beeton, nomine pleno natali Isabella Mary Mayson (Londinii die 14 Martii 1836 nata; ibidem mortua die 6 Februarii 1865) fuit scriptor de re coquinaria.

Beeton's Book of Household Management edited by Mrs Isabella Beeton; S. O. Beeton [divulgatore]. Titulus illuminatus editionis primae, 1861

Filia mercatoris textilium qui mox moriturus erat, fratres sororesque e tribus matrimoniis parentalibus undeviginti habuerit quos Isabella, natu fere prima, cum matre curabat. Sic oeconomiam domesticam iam puella discebat. Londinii et Heidelbergae educata est. Samueli Orchart Beeton nupsit, editori hebdomadarii feminini satis celebris Englishwoman's Domestic Magazine, cui illa mox symbolas de re coquinaria contribuebat. Ab anno 1859 fascicula separata consiliorum domesticorum praeceptorumque culinariorum componere coepit, quae a principio supplementa hebdomadarii constituebant. Fascicula viginti quattuor mense Octobri 1861 in unum congessa sub forma libri manuali divulgavit, titulo Beeton's Book of Household Management. Qui liber, saepe reimpressus, denuo anno 1906 a Carolo Herman Senn auctus, usque in medium saeculum XX requisitissimus est: etiam nostris diebus venditatur. Isabella Beeton, filio nuper parto, annum agens duodetrigesimam mortua est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]