Jump to content

Georgius Perry-Smith

E Vicipaedia
Wikidata Georgius Perry-Smith
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 10 Octobris 1922; Widnes
Obitus: 1 Octobris 2003; Helford

Georgius, vulgo George Perry-Smith (Widnes in urbe die 10 Octobris 1922 natus; ad Helford Cornubiae mortuus die 1 Octobris 2003) fuit popinarius.

Filius fuit praedicatoris Methodistae; quo mox mortuo Georgius apud amitas duas educatus est, sed Scholam Kingswood Bathoniae frequentavit; ibi postea docuit. Alumnus fuit collegii Divi Ioannis apud Cantabrigienses. Lutetiae apud lyceum Sancti Ludovici breve temporis spatium magister meruit artemque convivalem Francicam eodem tempore imbibit.

Elisabethae David sectator, popinam Hole in the Wall ("Foramen parietis") Bathoniae anno 1952 condidit et usque in 1972 direxit, coqua Joyce Molyneux. Quae popina inter cellaria latens cito celebrabatur. Hodie in cauponam nomine Circo cellar bar conversa est.[1]

Uxores quattuor duxit. Filius adoptivus (quem secunda uxor, Ruth Jaine, a suo marito anteriore adoptaverat) fuit Thomas Jaine scriptor de re coquinaria.[2]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]