Ludovicus Saulnier

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ludovicus, vulgo Louis Saulnier, qui Londinii annis 1910 floruit, fuit coquus. Discipulus Augusti Escoffier, apud deversorium Ritz artem culinariam didicit. Die 27 Aprilis 1912 una cum Escoffier et Thoma Gringoire[fr] aliisque paucis, "ligam ganeonum" (Ligue des gourmands) condidit.[1] Anno circa 1914 subpraefectus coquinae apud deversorium Piccadilly in eadem urbe merebat; Nathaniel Newnham-Davis eum verbis a rising star ("sidus oriens") propter opus coquinarium admirabile laudavit. Saulnier et Gringoire recensionem compendiosam libri Escoffier Le Guide culinaire eodem anno divulgaverunt sub titulo Le Répertoire de la cuisine.

Scripta[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]