Alexis Soyer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Alexis Soyer
Res apud Vicidata repertae:
Alexis Soyer: imago
Nativitas: 4 Februarii 1810, 1809; Meldis
Obitus: 5 Augusti 1858; Londinium
Patria: Francia

Officium

Munus: coquus, non-fiction writer

Familia

Coniunx: Elizabeth Emma Soyer

Memoria

Sepultura: Kensal Green Cemetery

Alexis Soyer, nomine pleno natali Alexis Benoît Soyer (Meldis die 4 Februarii 1810 natus; Londinii mortuus die 5 Augusti 1858) fuit coquus et scriptor de re cibaria. Primus inventor fuit furni portabilis militaris nomine Soyer stove satis celebris.

Alexis Soyer (media imagine) coquinam militarem inter Bellum Crimaeanum gerens. Furni Soyer ad sinistram partem monstrantur

Iuvenis in popinis Parisiensibus, deinde in coquina principis Iulii de Polignac opus coquinarium didicit, sed anno 1830 Angliam petivit ubi frater natu maior iam coquus merebat iuxta Adolphum ducem Cantabrigiae. Alexis Soyer ibidem breve temporis spatium, mox apud alios optimates nonnullos, sed ab anno 1837 usque in 1850 apud Reform Club, societatem politicorum praecipue liberalium, coquus principalis operam dedit: ibi cum architecto Carolo Barry coquinam novarum aedium designavit. Inter famem Hibernicam Dublinum profectus est ad iuscella egentibus praebenda; inter bellum Crimaeanum in exercitu Britannico usum furni portabili, principia nutritionis, ordinem coquinarum militarium docebat.

Scripta[recensere | fontem recensere]

  • 1846 : The Gastronomic Regenerator. Londinii: Simpkin, Marshall Textus
  • 1847 : Soyer's Charitable Cookery
  • 1848 : The Poor Man's Regenerator
  • 1849 : The Modern Housewife or Ménagère Textus
  • 1853 : The Pantropheon or History of Food and Its Preparation from the Earliest Ages of the World. Londinii: Ticknor, Reed, and Fields Textus
  • 1855 : A Shilling Cookery Book for the People Textus
  • 1857 : Soyer's Culinary Campaign Textus
  • 1859 (F. Volant, J. R. Warren, edd.) : Memoirs of Alexis Soyer, with unpublished receipts and odds and ends of gastronomy Textus

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes fere coaevi
Eruditio
  • Helen Morris, Portrait of a Chef the Life of Alexis Soyer Sometime Chef to the Reform Club. 1938
  • Ann Arnold, Adventurous Chef: Alexis Soyer 2002. ISBN 0-374-31665-1
  • Ruth Brandon, The People's Chef: Alexis Soyer, A Life in Seven Courses. 2004. ISBN 0-470-86991-7
  • Ruth Cowen, Relish: The Extraordinary Life of Alexis Soyer, Victorian Celebrity Chef. 2006. ISBN 0-297-64562-5
  • Thomas A. P. Van Leeuwen, The Magic Stove: Barry, Soyer and The Reform Club or How a Great Chef Helped to Create a Great Building. 2017. ISBN 978-90-826690-0-8