Agnes Marshall

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Agnes Marshall
Res apud Vicidata repertae:
Agnes Marshall: imago
Agnes Marshall: subscriptio
Nativitas: 24 Augusti 1855; Welcomstowa
Obitus: 29 Iulii 1905; Pinner
Patria: Britanniarum Regnum

Officium

Munus: Coquus, scriptor, inventor, diurnarius, Negotiator, editor

Agnes Bertha Marshall (Welcomstowae[en] in Essexia die 24 Augusti 1855 nata; mortua ad Pinner Middelsexiae die 29 Iulii 1905) fuit coqua etpraeceptrix artis coquinariae.

Filia Ioannis Smith rationarii, artem coquinariam Lutetiae et Vindobonae didicisse dicitur. Scholam huius artis (Marshall School of Cookery) Londinii cum marito anno 1883 condidit. Illa ibi docebat, contiones valde frequentatas tenebat, instrumenta domestica venditabat, libros a se scriptas divulgabat. Inventiones plures de confectione glaciei edibilis proposuit, de qua re The Book of Ices anno 1885, Fancy Ices 1894 edidit.

Scripta[recensere | fontem recensere]

Machina glaciei edibilis faciendae ab Agnete Marshall venditatae
Eruditio
  • "Agnès B. Marshall, the queen of ice" in Les Cahiers de la gastronomie n° 20 (2014?)
  • Elizabeth David, Harvest of the cold months: the social history of ice and ices. 1994
  • Robin Weir, "Marshall [née Smith], Agnes Bertha (1855–1905)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
  • Robin Weir et al., Mrs Marshall: the greatest Victorian ice cream maker. 1998

Nexus externi[recensere | fontem recensere]