Jump to content

Anna Elissa Radke

E Vicipaedia
(Redirectum de Anna Elysia Radke)

Anna Elissa Radke (Hamburgi nata die 21 Iunii 1940) est philologa, theologa, et poetria Latina natione Germana.

Primum Hamburgi et postea Marburgi philosophiae et litterarum Latinarum Graecarumque studiis se dedit, nec non theologiae Christianae secundum doctrinam Lutheranam. Postea, artium magistra facta, carmina tam Latine quam Theodisce scripsit. Postremo se dedit studiis philologiae Slavicae (Polonicae et Bohemicae) et anno 2006 doctrix (Ph.D.) facta est.

Procul dubio inter principes eximiasque poetrias lyricas et hodiernas numeratur.

Ea est mater Gyburgae Uhlmann(de), Praemio Leibnitiano philologiae anno 2006 honoratae.

Carmen in eius honorem

[recensere | fontem recensere]

In Annae Elissae Radke honorem, Alaenus Divutius hoc carmen pepigit:

AD ANNAM ELISSAM RADKE

Miles indefessa Novem Sororum
Montibus quae sunt et erunt canentes
Deliis, reddant tibi mille grates,
carmina propter.
Nam quis ausit, liberior poeta,
te altius Parnassi ad acumen ire,
ebrio non lassus aquas equinas
ebibere haustu.
Aut quis ascendet glaciale culmen,
candido passu, propius, viator
frigidum scandens Helicona solus,
alite verbo?

Index omnium operum Annae Elysiae Radke

[recensere | fontem recensere]
  • 1982: Musa exsul, 1982.
  • 1986: "Carmina Annae Elissae Radke", in libro cui titulus : Carmina Latina recentiora. Veterum tibiis canunt nepotes , Leichlingiae, Domus editoria Rainardi Brune edidit, editio tertia, 1986, p. 11 ad p. 35.
  • 1988: Passio Altensteigensis, XIV effigies Iesu in domicilio senum anuumque et debilium et dementium, editio prima.
  • 1990: Mein Marburger Horaz, 1990.
  • 1992: Katulla, 1992.
  • 1992: Harmonica vitrea, 1992.
  • 1995: In reliquiis Troiae, 1995.
  • 1998: Ars paedagogica, 1998.
  • 2000: "Ad Ingam Pessarra sexagenariam" (carmen), in Melissa, n° 95, p. 13.
  • 2000: "Ad Patrem Caelestem morbo diabetae laborantem" (carmen), in Melissa, n° 95, p. 13.
  • 2000: "Ad Franciscam" (carmen), in Melissa, n° 95, p. 13.
  • 2000: "Carmen consolatorium Alaeno dedicatum", in Melissa, n° 99, p. 5.
  • 2000: "Vertumnus et Pomona. Carmen Valahfrido et Soniae dedicatum", in Melissa, n° 99, p. 5.
  • 2000: Hoc praedicat sol oriens. Hymni oecumenici in Latinum versi ab Anna Elissa Radke, Moguntiae (Mainz), ed. Septimana Latina Amoeneburgensis et L.V.P.A, 24 pp.
  • 2001: "Ad merulam quandam Bruxellensem" (carmen), in Melissa, n° 101, p. 15.
  • 2001: "Pour Madame le Professeur Jacqueline Hamesse", (carmen) in Melissa, n° 103, p. 14.
  • 2001: "Discipulis lingua Latina non colenda est, sed linguae Latinae discipuli!", in Melissa, n° 104, pp. 8-12.
  • 2001: "De pugna contra terrorismum" (carmen), in Melissa, n° 104, p. 16.
  • 2002: "Ad festum Nativitatis Christi in Bactria celebratum a. MMI" (carmen), in Melissa, n° 106, p. 9.
  • 2008: "Ad Norbertum Thiel obiit d. 15. m. jul. a. 2008 / Idibus Juliis a. MMVIII°", (carmen), in Melissa, n° 145, p. 6.
  • 2009: Cantica spiritualia. Geistliche Lieder, Ökumenische Kirchenlieder in lateinischer Übersetzung, Melodien gesetzt von Vinfridus Czapiewski, und ein propempticon p. 13 von Reinhild Aschoff, Oberhausen, Verlag Karl Maria Laufen, 115 pp.
  • 2009: Iubila natalicia vel antithreni (contra threnos Iohannis Cochanovii), Fundacja Nauki i Kultury na Slasku, Opoliae.
  • 2010: O Täler weit... O valles patulae..., Florilegium Eichendorffianum, carmina selecta Josephi de Eichendorff transtulit in linguam latinam Anna Elysia Radke, Opoliae-Lubovitii, ed. Fundacja Nauki i Kultury na Slasku/Joseph von Eichendorff-Oberschlesisches Kultur-und Begegnungszentrum in Lubowitz.
  • 2011: "Ad nationem Aegyptiam (11.02.2011)" (carmen), in Melissa, n° 161, Bruxellis, p. 15.
  • 2012: Passio Altensteigensis, XIV effigies Iesu in domicilio senum anuumque et debilium et dementium, editio altera. Karl Maria Laufen Buchhandlung und Verlag (ISBN-13: ‎978-3874682916).
  • 2012 : "Epitaphium Marco, fratri Alaeni Van Dievoet, dedicatum, qui obiit 21.04.2012" (Epitaphium Marco Van Dievoet dicatum), in Melissa, n° 168, Bruxellis, p. 16.
  • 2012 : Finis amorum / Letzte Liebe, praefationem scribebat Gerardus Alesius, Vindobonae, Praesens Verlag (ISBN 978-3-7069-0655-5)
  • 2015 : Dialogi. Lateinische Theatestücke für die Schule, Herbipoli, Königshausen & Neumann (ISBN 978-3-8260-5803-5; ISBN 3-8260-5803-8)
  • 2018 : Amor Pontifex oder Europäische Epigramme. Ausgewählte "Römische Epigramme" des Sinan Gudžević, Lateinisch und Deutsch, Berlin : Peter Lang.
  • 2019 : Asylum Poeticum. Kunst als Schutzraum, Jonas Verlag, Weimar (ISBN 978-389445-572-9).
  • 2022: Laudes Ucrainae. Lob der Ukraine, Oppeln, prima editio.
  • 2023: Laudes Ucrainae. Gedichte. Würzburg: Verlag Königshausen & Neumann, ca. 360 Seiten (ISBN 978-3-8260-7875-0). Cum translationibus : theotisce (Anna Elissa Radke), francogallice (Alain van Dievoet), polonice (Joanna Rostropowicz), hispanice (Sandra I. Ramos Maldonado, collaborantibus quatuor discipulis) et ucrainice (Ludmyla Shevchenko)[1].
  • 2023: Viaticum forte. Ad pericula barbara superanda vel ad usum delphini iuventutis principis Ucrainae. Opole: Silesia (ISBN: 9788395273568).
  • 2024: Triumphus Humanitatis, Kyiv: Knyha-plus (ISBN: 9789664601785).
  • 2024: Funda Davidis. Praefatio a Sandra Ramos Maldonado conscripto. Львів ФОП Bacилик [Lviv (Leópolis, Ucrania), 76 pp.], pp.3-6 (ISBN: 978-966-97996-9-2).
  • 2025: Aegis indelebilis. Praefationes Anglice et Ucrainice a David Money et Lyudmyla Shevchenko conscriptae. Львів ФОП Bacилик [Lviv (Leópolis, Ucrania), 60 pp. (ISBN: 978-617-8523-02-2).
  1. Secunda editio libri qui inscribitur Laudes Ucrainae primum editi anno 2022, aucti cum 50 novis poematis Latinis, cum translationibus.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • DOWLASZ, Barbara (2015): “Nostri saeculi est. Catull als Bezugsautor lateinischer Dichtungen von 1897 bis 2010", Dissertation,? Philologisch-Kulturwissenschaftliche Fakultät, Dr.-Studium der Philosophie (Dissertationsgebiet:{dubsig}} philologia classica) Universitatis Vindoboniensis. doi:10.25365/thesis.39779.
  • HERNÁNDEZ SÁNCHEZ, Ángel Gabriel (2023). «Las Epistulae ad Heroides Ucrainae de Anna Elissa Radke: edición, traducción y comentario filológico». Trabajo de Fin de Grado en Filología Clásica, dirigido por la Dra. Sandra Inés Ramos Maldonado, Facultad de Filosofía y Letras. Rodin de la Universidad de Cádiz. Curso: 2022-2023.
  • LÓPEZ LÓPEZ, Aurora (2001): "La Poesía Latina de Anna Elissa Radke", Actas del X Congreso Español de Estudios Clásicos : (21-25 de septiembre de 1999) / coordinatas por María José Barrios Castro et Emilio Crespo, 3: 643-648. ISBN 84-7882-453-7.
  • RAMOS MALDONADO, Sandra Inés (2023): Loas a Ucrania: Prólogo y traducción al español de los poemas latinos de Anna Elissa Radke, Laudes Ucrainae. Würzburg:{dubsig}} Verlag Königshausen & Neumann. ISBN 978-3-8260-7875-0.
  • RAMOS MALDONADO, Sandra Inés (2024): "Praefatio" [prologus Latinus] in libro: Anna Elissa Radke, Funda Davidis. Leopoli in Ucrainia: ФОП Bacилик], pp. 3-6. ISBN: 978-966-97996-9-2.