Disputatio:Anna Elissa Radke

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

de mutatione ab anonymo (IP 94.111.47.58) die 19 Novembris 2016 facta[fontem recensere]

Salve! Tibi assentior scribenti "primùm est forma classica", - sed significans the first time / per la prima volta; puto egoquidem hic non de uno (et primo) carmine edito agi, sed de primis sive carminibus sive libris: initio ergo vel primo.

De nominibus urbium iterum tibi assentior: vocem urbs adposito nomine in casu genitivo (ut reperimus in Vergilii Aeneide 3,293: celsam Buthroti accedimus urbem) legimus, - sed solum apud poetas. Nostrum autem hic non est carmina componere. Ergo: vel in urbe Hamburgo vel Hamburgi (casus locativus) in urbe (celeberrima) vel (ut nunc lego) simpliciter Hamburgi. Si tibi nota sunt testimonia earum rerum a me neglecta, mecum quaeso communices. --Bavarese (disputatio) 14:36, 19 Novembris 2016 (UTC)[reply]