Georgius I (rex Britanniae)
Georgius Ludovicus (natus 28 Maii 1660 Hanoverae; mortuus 11 Iunii 1727 Osnabrugi) princeps erat ab anno 1698 Hannoverorum.
Cum Britanniae regina Anna mortua esset 1714, etiam factus est nomine Georgii I rex Britanniae legis "Act of Settlement" contra Catholicismum decretae causa, quod erat annexus proximus Protestanticus Annae reginae.
Georgius Ludovicus 1660 filius natu maximus Ernestii Augusti, Hannoverorum principis, atque eius uxoris Sophiae de Palatina provincia, filiae Elisabethae Angliae, quae ipsa filia erat Angliae regis Caroli I, et eius mariti Frederici de Palatina provinicia, natus est.
21 Novembris 1682 Sophiae Dorotheae de Celle nupsit, quacum infantes genuit:
- Georgium Augustum, regem Britannicum (30 Octobris 1683 - 25 Octobris 1760)
- Sophiam Dorotheam (16 Martii 1685 - 29 Iunii 1757), uxorem Frederici Gulielmi I, Prussiae regis
1694 divortium factum est inter Georgium Sophiamque, sed uxorem pristinam custodiebat.
Georgius etiam pater erat filiarum notharum:
- Annae Ludovicae (1 Ianuarii 1692 - 2 Ianuarii 1773
- Petronillae Melusinae (1 Aprilis 1693 - 16 Septembris 1778)
- Mariae Sophiae
Anna 1702 • Georgius I 1714 • Georgius II 1727 • Georgius III 1760 • Georgius IV 1820 • Gulielmus IV 1830 • Victoria 1837 • Eduardus VII 1901 • Georgius V 1910 • Eduardus VIII 1936 • Georgius VI 1936 • Elizabeth II 1952 | |