Andromache (Euripides)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Andromache (discretiva)

Pompeiana Marci Lucretii Frontonis domus. Hermione genu subnixa dum Orestes Neoptolemum in altari Delphico iugulat.
Andromache cum Hectore mortuo, a Iacobo Ludovico David picta (e Museo Lupariensi).

Andromache (Graece Ἀνδρομάχη) est tragoedia quam Euripides circa annum 425 a.C.n.[1] docuit. Secundum ambigua cuiusdam scholiastae verba non Athenis primum docta est haec tragoedia nisi sub alterius nomine fortasse certavit[2]. Rivalitatem inter Andromacham servam e principissa factam, quae filium domino Neoptolemo peperit, et Hermionen eius legitimam quidem sed sterilem uxorem dramatice explicat. Cui rivalitati alteram superposuit poeta, Oreste et Neoptolemo de Hermionae possessione certantibus. Hanc quadripertitam fabulae structuram imitatus est poeta Francogallicus Iohannes Racine in Andromaque sua (1667).

Personae[recensere | fontem recensere]

Actio Phthiae in Thessalia agitur. Scaena Neoptolemi domus introitum et templum Thetidis Nereidis, Achillis matris, ostendit.

Summarium[recensere | fontem recensere]

  • Prologusː Andromache spectatoribus narrat cur ad Thetidis aram confugeritː etenim uxor Neoptolemi suae sterilitatis causa veneficii eam accusat et absente marito eam interficere cupit. Itaque parvum filium quem Neoptolemo peperit rivalis saevitiam timens in aliam domum Andromache occultavit. Tum vero ancilla ei nuntiat Menelaum filiae irae indulgentem Sparta venisse et ubi Andromachae filius lateat comperisse et necare velle. Expavefacta Andromache Peleum senem arcessitum ancillam mittit. Prologum coronat monodia Andromachae Hectoris et Ilii fatum deplorantis.
  • Parodosː chorus misericordem atque simul timidum se praebens Andromachae patientiam suadet.
  • Episodium primumː incedit superba et arrogans Hermione quae Andromachae non tantum veneficium sed etiam mores barbaros obicit; nec dubitat respondere Troiana serva non se causam esse cur marito displiceat sed ipsius asperitatem et incomitatem. Hermione rursus minanter praedicit mox sponte sua sine vi e Thetidis sanctuario excessuram.
  • Stasimon primumː chorus iudicium Paridis vituperat qui nisi Aphroditen coronasset Andromache in servitutem non cecidisset.
  • Episodium secundumː Menelaus intrat parvo filio quem secum trahit gladium admovens et necem puero minatur nisi mater e templo ad mortem exierit. Andromache filium salvaturam credens si ipsa supplicium adiret asylum deae relinquit. Vinculis oneratur et deceptam se esse statim auditː nam et matrem et filium interficere in animo habent Hermione et Menelaus. Tum Andromache in Spartanos vehementer invehitur a quibus omnes homines abhorrent, inquit, tamquam periuris et scelestis[3] (quam vituperationem plerique commentatores ad odium Atheniensium ineunte Bello Peloponnesiaco tum maxime saeviens referunt).
  • Stasimon secundumː chorus quantas calamitates adtulerit muliebris in amore rivalitas necnon virorum in rebus publicis gubernandis. Monogamiam et monarchiam laudat.
  • Episodium tertiumː cum alternis cantibus Andromachae et filii mortem deplorantium incipit. Iam gladium strinxerat Menelaus cum Peleus ira commotus advenitː vincula solvi iubet et Menelai probra acerbe enumerat (uxorem parum castam, Iphigeniam immolatam, in Bello Troiano ignaviam, Spartanorum mores perfidos). Agon cum Menelao fit qui longa oratione senilem stultitiam adversario obicitː in primis eum interrogat an hominem barbarum, ex Asiatica muliere et hostium sanguine ortum in Thessalia regnare et Graecis imperare velit. Mox igitur ad rem cum Neoptolemo decidendam se rediturum pollicetur Menelaus. Interea tamen re infecta abit.
  • Stasimon tertiumː chorus Pelei vitam et magna facta canit (bellum adversus centauros, Argonautarum expeditionem, Troiae priorem expugnationem una cum Hercule).
  • Episodium quartumː nutrix e domo exit et nuntiat dominam suam poenas a marito cum redibit metuens et scelesti facinoris conscientia mortem sibi consciscere nunc conari. Mox ipsa Hermione in scaenam prodit et lyricis modis infaustam sortem lamentatur. At Orestes, eius pristinus sponsus, qui eam adhuc amabat et occasionem huiusmodi iamdiu captabat, adveniens Hermionae persuadet ut secum fugeretː insidias enim Delphis Neoptolemo parasse contendit ubi Achillis filio pereundum esset.
  • Stasimon quartumː chorus Apollinem non intelligit cur postquam moenia Troiae aedificarit ruinam urbis passus sit nec cur oraculis suis ad Clytaemnestrae caedem filium Orestem impulerit.
  • Exodosː nuntiata Hermionae fuga Peleus accurrit. Tum vero nuntius e Delphis ei narrat quomodo nepos Neoptolemus a turba hominum Orestis mendaciis incitatorum prope Apollinis aram occisus sit ubi pristini peccati satisfactionem deo dare volebat. Maestus Peleus et prole orbus regnum abicere constituit cum e caelo velut deus ex machina Thetis uxor apparet quae rem ita componitː Molossum Andromachae et Neoptolemi filium iubet in Epirum[4] cum matre mitti ubi ipse et eius proles potentes reges erunt. Peleum vero immortalitate donat qui in Nerei domo cum Thetide uxore sedebit.

De argumento[recensere | fontem recensere]

Multa prioribus traditionibus addidisse aut mutasse Euripides putatur qui exempli gratia primus Delphicam Pyrrhi necem cum Oreste et Hermione coniunxisse videtur aut Hermionen et Andromachen ut rivales commisisse. Item omnia quae ad Menelai actionem in hac fabula pertinent nova sunt. Difficile tamen scitu ob tot tragoedias deperditas, in primis Sophocleam Hermionen. Certe, ut plerumque solebat, Euripides ad psychologiam humanam animum magis advertit quas ad arcanam et religiosam mythorum significationem.

Iam scholastes antiquus hanc fabulam secundi ordinis (τῶν δευτέρων) iudicabat, quod iudicium critici moderni non impugnarunt qui unitate carere Andromachae actionem existimant. Nam herois eponyma post mediam fabulam non iam comparet; simili modo Menelaus, Hermione, Orestes evanescunt et ab ultima tragoediae parte absunt. Tripertita fabula dici potest et in unaquaque parte alium protagonistam sortem deplorantem videmusː Andromachen in prima, Hermionen in secunda, Peleum in tertia donec postremo ex improviso eis succurratur.

Nec res politicae ab Euripidis proposito aberantː nam omnes Spartani (Menelaus et Hermione) ceterique Peloponnesii (Orestes), quibuscum tum Athenienses bellum gerebant, invidiosi sunt et sine periculo homicidia insidiosa perpetrare volunt. Non tantum Lacedaemoniorum perfidia et aviditas in bello vituperatur sed etiam puellarum educatio quae cum viris palaestram frequentant ita pudicitiam amittentes[5]. Ne Apollini Delphico quidemm parcit ac scimus sacerdotes Delphicos ineunte bello Peloponnesiaco oracula secundum Spartanorum vota edidisse. Econtra regna septentionalia, Thessalia et Epirus ("Molossia"), quorum societatem Athenae adfectabant, per Peleum et Neoptolemum extolluntur[6]. Quapropter si haec tragoedia, ut voluit scholiastes, non Athenis acta est, ad scaenam in Epiro sitam fortasse referenda est[7]. Nonne Euripides apud Macedonum regem Archelaum vitam finivit?

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita Louis Méridier, in notitia ad editionem fabulae apud Collection des universités de France p.107.
  2. James L. Butrica, "Democrates and Euripides' Andromache (Σ andr. 445 = Callimachus Fr. 451 Pfeiffer)", Hermes, 2001ː 188-197.
  3. versus 445-452ː Ὦ πᾶσιν ἀνθρώποισιν ἔχθιστοι βροτῶν Σπάρτης ἔνοικοι, δόλια βουλευτήρια, ψευδῶν ἄνακτες, μηχανορράφοι κακῶν, ἑλικτὰ κοὐδὲν ὑγιές, ἀλλὰ πᾶν πέριξ φρονοῦντες, ἀδίκως εὐτυχεῖτ' ἀν' Ἑλλάδα. Τί δ' οὐκ ἐν ὑμῖν ἐστιν; οὐ πλεῖστοι φόνοι; οὐκ αἰσχροκερδεῖς, οὐ λέγοντες ἄλλα μὲν γλώσσῃ, φρονοῦντες δ' ἄλλ' ἐφευρίσκεσθ' ἀεί;
  4. Ubi regio quaedam Molossia dicitur.
  5. Versus 597-601 (verba Pelei)ː αἳ ξὺν νέοισιν ἐξερημοῦσαι δόμους γυμνοῖσι μηροῖς καὶ πέπλοις ἀνειμένοις δρόμους παλαίστρας τ' οὐκ ἀνασχετοὺς ἐμοὶ κοινὰς ἔχουσι. Κᾆτα θαυμάζειν χρεὼν εἰ μὴ γυναῖκας σώφρονας παιδεύετε; = 'domos cum adulescentibus deserentes, nudis cruribus et succinctis tunicis, eadem - quod ferendum non estǃ - stadia et palaestra frequentant. Num mirum si castas puellas non efficitis?
  6. Francis Cairns, "Pyrrhic dancing and politics in Euripides' "Andromache"", Quaderni Urbinati di Cultura Classica, 2012ː 31-47
  7. Ita opinabatur James L. Butrica, op. laud.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]