Hermione (mythologia)

E Vicipaedia
Pompeiana Marci Lucretii Frontonis domus. Hermione genu subnixa dum Orestes Neoptolemum in altari Delphico iugulat.

Hermione (Graece Ἑρμιόνη) in mythologia Graeca est Menelai et Helenae filia. Tempore belli Troiani apud Clytaemnestram materteram in Peloponneso eruditur.[1] Cum post longum errorem parentes Troia redeunt, Neoptolemo Achillis filio nubit, cui hoc matrimonium Menelaus pollicitus est, ut in Odyssea legimus.[2] Secundum tamen posteriores poetas, iam antea Oresti, Agamemnonis filio, sponsa erat[3].

Apud Euripidem[recensere | fontem recensere]

Hermione in duabus Euripideis servatis tragoediis apparet, Sophoclea Hermione quidem fuit sed praeter titulum nihil de ea scimus.

-in Oreste (circa 408 a.C.n.) adhuc virgo ab Oreste et Pylade obses capitur et Orestes gladio iugulo admoto Menelao necem filiae minatur nisi sibi adversus Argivos succurrerit. Tum intervenit ipse Apollo qui inter alia Hermionae cum Oreste matrimonium praenuntiat, vana Neoptolemi consilia fore dicens quia ex fatorum decretis Delphis moriturus est[4].

- in Andromache (circa 425 a.C.n.) uxor Neoptolemi liberos marito parere non potuit. Qua de causa zelotypia commota Andromachen captivam quae filium domino invita dedit veneficii accusavit et una cum infante interficere decrevit. Hoc consilium ut perageret absente marito patrem Menelaum Sparta arcessivit. Postquam vero Peleus, Neoptolemi avus, neci obstat tremebunda et poenas timens cum amanti Oreste fugit qui et ipse per insidias rivalem opprimendum curavit. Superba et immanis Hermione in hac fabula invidiosas partes agit, fortasse quia tum Athenienses Spartanos oderant.

Apud modernos Hermionae partes in Andromacha Iohannis Racine illustres in theatro Francogallico ac velut proba maximarum actricum fuerunt. Primae hanc personam egeruntː vivo Racine Des Oeillets et Champmeslé, deinde Adrienne Lecouvreur, magna Dumesnil, domicella Clairon etc.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Euripides, Orestes.
  2. IV.3sqq.
  3. Euripides, Andromache 966-76
  4. Versus 1653-7ː Ἐφ' ἧς δ' ἔχεις, Ὀρέστα, φάσγανον δέρῃ, γῆμαι πέπρωταί σ' Ἑρμιόνην· ὃς δ' οἴεται Νεοπτόλεμος γαμεῖν νιν, οὐ γαμεῖ ποτε. Θανεῖν γὰρ αὐτῷ μοῖρα Δελφικῷ ξίφει, δίκας Ἀχιλλέως πατρὸς ἐξαιτοῦντά με.

Fontes[recensere | fontem recensere]