Ostracismus
In antiquis Graeciae democratiis ostracismus (Graece ὀστρακισμός aut ἐξοστρακισμός quod Cornelius Nepos "testularum suffragia"[1] aut "testarum suffragia"[2] Latine interpretabatur) erat institutum quo populi concilium (ecclesia Athenis) viros quos nimis ambitiosos aut tyrannidem adfectare iudicabat, etiam si nihil mali fecissent, e civitate expellere et exsilio decem annorum Athenis, breviore aut longiore alibi multare poterat.
De Clistheniana lege[recensere | fontem recensere]
Athenis Clisthenes ultimo anno sexti saeculi post expulsos Pisistratidas hanc legem tulerat adversus tyrannorum adfines vel amicos. Primum quidem adversus tyrannorum propinquos hac lege usi sunt, mox tamen etiam homines optime de patria meriti (Aristides, Cimon, Themistocles, Periclis pater Xanthippus) ostracizati sunt quia potentiores videbantur quam ut sine aequi iuris periculo[3] manere possent. Non ultra quintum saeculum viguit illa lexː nam Hyperbolus anno 416 a.C.n. omnium ultimus ostracizatus creditur[4]. Tum enim factionum duces adversarios ita de medio tollere solebant. Nemo ignavus aut socors aut egens umquam ostracizabatur praeter fortasse illum Hyperbolum[5]. Qui ostracizati erant in alia civitate habitare debebant nec Athenas ante decem annos redire eis licebat sed eorum bona non publicabantur, quod si damnati essent eis accidisset. Plutarchus ostracismum non poenam fuisse sed incruentam satisfactionem invidiae et odio populari datam existimabat[6]. Cum autem Xerxes Graeciam invadit Athenienses ostracizatos exsules revocaverunt, in quibus fuerat Aristides.
Vocabulum e testulis in quibus nomen ostracizandi viri inscribebant (Graece ostrakon) ductum est. Sex milia suffragiorum necessaria fuisse videntur[7].
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Themistocles 8.1.
- ↑ Cimon 3.
- ↑ Plutarchus, Themistocles 53ː οὓς ᾤοντο τῇ δυνάμει βαρεῖς καὶ πρὸς ἰσότητα δημοκρατικὴν ἀσυμμέτρους εἶναι.
- ↑ Plutarchus, Aristides 7 et Alcibiades XIII.4-9. Thucydides VIII.73.3. Cuniberti (G.), Iperbolo ateniese infame. (Istituto Italiano per gli Studi Storici, 45), Napoli, 2000 Recensio critica. Arlette Roobaert, "L'apport des ostraka à l'étude de l'ostracisme d'Hyperbolos", L'Antiquité Classique, 1967ː 524-535
- ↑ Tres versus poetae comici Platonis ita opinantes apud Plutarchum (Vita Niciae et Vita Alcibiadis) servati sunt.
- ↑ Vita Themistoclis 53ː Κόλασις γὰρ οὐκ ἦν ὁ ἐξοστρακισμός, ἀλλὰ παραμυθία φθόνου καὶ κουφισμὸς ἡδομένου τῷ ταπεινοῦν τοὺς ὑπερέχοντας καὶ τὴν δυσμένειαν εἰς ταύτην τὴν ἀτιμίαν ἀποπνέοντος et Aristides 7ː Μοχθηρίας γὰρ οὐκ ἦν κόλασις ὁ ἐξοστρακισμός, ἀλλ᾽ ἐκαλεῖτο μὲν δι᾽ εὐπρέπειαν ὄγκου καὶ δυνάμεως βαρυτέρας ταπείνωσις καὶ κόλουσις, ἦν δὲ φθόνου παραμυθία φιλάνθρωπος, εἰς ἀνήκεστον οὐδέν, ἀλλ᾽ εἰς μετάστασιν ἐτῶν δέκα τὴν πρὸς τὸ λυποῦν ἀπερειδομένου δυσμένειαν
- ↑ Plutarchus, Aristides 7.6.
Fontes[recensere | fontem recensere]
- Aristoteles, De republica Atheniensium 22 et 43.5
- Cornelius Nepos, Liber de excellentibus ducibus exterarum gentium II.8 et III.2 et V.3.
- Plutarchus, Vita Aristidis 1, 7 et Vita Cimonis 24 et Vita Themistoclis 19, 28, 53 et Vita Alcibiadis 13.4-9 et Vita Niciae 11.
Nexus interni
Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]
Latine[recensere | fontem recensere]
- Reginaldus Mercator, De ostracismo Themistoclis, 2018
- Quaedam de ostracismo Atheniensium, Richlinghusii : Typis Bauerianis, 1809
- Joannes Antonius Paradys, Dissertatio literaria de ostracismo Atheniensium, Lugduni Bataborum, 1793
Barbare[recensere | fontem recensere]
- Jean-Noël Allard, "L’ostracisme en image. Les graffitis sur les ostraka athéniens", Images re-vues, 2018(6)
- Hieronymus Carcopino, L'ostracisme athénien. Paris, Alcan, 1935 Recensio critica
- Claude Mossé, "De l’ostracisme aux procès politiques : le fonctionnement de la vie politique à Athènes" in D'homère à Plutarque, Ausonius, 2007ː 159-166
- Sara Forsdyke, Exile, Ostracism, and Democracy: The Politics of Expulsion in Ancient Greece, Princeton University Press, 2009 Recensio critica Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Donald Kagan, "The Origin and Purposes of Ostracism", Hesperia: The Journal of the American School of Classical Studies at Athens, 1961ː 393-401
- Paul J. Kosmin, "A Phenomenology of Democracy: Ostracism as Political Ritual", Classical Antiquity, 2015ː 121-162
- Albert Martin, "Notes sur l’ostracisme dans Athènes" in Mémoires présentés par divers savants étrangers à l’Académie , 1913ː 383-446