Roman numeral 10000 CC DD.svg

Les Trois Mousquetaires

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
"D'Artagnan, Athos, Aramis, et Porthos." Adumbratio a Mauritio Leloir facta.

Les Trois Mousquetaires ('Tres Mosquetarii') est historica mythistoria de inceptis audacibus ab Alexandro Dumas, auctore Francico, anno 1844 divulgata. Qui liber, cuius argumentum inter annos 1625 et 1628 ponitur, facinora prospera narrat cuiusdam iuvenis d'Artagnan appellati (personae fictae in Carolo de Batz-Castelmore d'Artagnan viro reali conditae) postquam domum relinquit ad iter Lutetiam faciendum, ut se mosquetariis custodum iungat sperans. D'Artagnan, quamqum rem bene gerere statim non potest, in amicitiam recipitur a tribus formidabilissimis aetatis mosquetariis (Athos, Porthos, et Aramis, "tribus inseparabilbus"), et se in rebus civitatis curiaeque regiae mox implicat.

Depictio mosquetariorum cardinalis Richelaei, principalium competitorum mosquetariorum regalium.
Three Musketeers, editio prima periodici Classic Comics, anno 1941 edita.

Tres Mosquetarii plerumque est mythistoria historica, quae incepta audacia tractat; Dumas autem varias iniurias, abusus, absurditatesque regiminis antiqui saepe depingit, librum addito momento politico tempore publicationis imbuens, cum disceptationes in Francia inter republicanistas et monarchistas feroces iam essent. Fabula primum a Martio ad Iulium anno 1844 in partibus seriatim edebatur, per monarchiam Iulianam, quattuor annos antequam res novae anni 1848 rem publicam secundam violenter constituerint.

Fabula de d'Artagnan continuabatur a Dumas in mythistoriis Vingt ans après (Viginti Annos Post') et Le Vicomte de Bragelonne ou Dix ans plus tard ('Vicecomes Bragelonne, aut Decem Annos Serius').

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bertière, Simone. 2009. Dumas et les « Mousquetaires » : histoire d'un chef-d'œuvre. Lutetiae: Éditions de Fallois. ISBN 978-2-87706-703-4.
  • Blashfield, E. H., et E. W. Blashfield. 1890. "The Paris of The Three Musketeers." Scribner's Magazine, Augusti 1890.
  • Cooper, Barbara T. 1992. "Alexandre Dumas, père." Dictionary of Literary Biography 119: Nineteenth-Century French Fiction Writers: Romanticism and Realism, 1800–1860. Ed. Catharine Savage Brosman, 98–119. Gale Research.
  • Durant, Philippe. 2000. Les 3 Mousquetaires, l'histoire d'une aventure adaptée plus de 100 fois à l'écran. Ciné Légendes, 5.
  • Guérin, Michel. 1995.; Les quatre mousquetaires: essai sur la trilogie de Dumas, Praefatio Dominique Fernandez. Principatus Monoeci: Editions du Rocher. ISBN 226801908X.
  • Hemmings, F. W. J. 1985. "Alexandre Dumas Père." In European Writers: The Romantic Century, 6, ed. Jacques Barzun et George Stade, 719–43. Charles Scribner's Sons.
  • Foote-Greenwell, Victoria. 1996. "The Life and Resurrection of Alexandre Dumas." Smithsonian, Iulio 1996: 110.
  • Thayer, Tiffany. 1939. Three Musketeers. Novi Eboraci: Citadel Press, 1939. [In tegmine libri sic editi, titulus est Tiffany Thayer's Three Musketeers.]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Les Trois Mousquetaires spectant.