Augustus Anicet-Bourgeois

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Frons operis ab Augusto Anicet-Bourgeois anno 1838 in Magasin théâtral: choix de pièces nouvelles jouées sur tous les théâtres de Paris

Augustus Anicet-Bourgeois (Lutetiae die 25 Decembris 1806 natus; Pali die 18 Ianuarii 1871 mortuus) illustris scriptor praecipue fabularum scaenicarum fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius genitorum pauperum educatione valde arta fruebatur. Cum anno 1825 opus primum, melodrama »Gustave, ou le Napolitain« feliciter e scaenis produci potuisset, omnino generi isti se dedicare voluit. Itaque dramata popularia rustica, comoediunculas, carmina satirica vallevirensia, libellos in melica dramata iucunda, tragoedias exaravit. In summa ducenta opera pepigit, non semper sine auxilio. Dennery, Michael Masson, Victor Ducange, Eduardus Simon Lockroy, Villeneuve et Eduardus Ludovicus Brisebarre nonnumquam eum iuvabant. Sed Anicet-Bourgeois scripsit nonnulla opera, quae nomen Alexandri Dumas portant (e.g. »Térésa«, »Angèle«, »Catherine Howard«).

Novissimis annis dramatiunculas fadarum exarare solitus est. Saepius usque videri potuerunt »J'enlève ma femme«, »Passé minuit«, »La joie de la maison«. »Les trois épiciers«, »Le maître d'école«. »La petite Fadette«, »La fiole de Cagliostro«, »Pascal et Chambord«, »Cotillon III«. Drama comicum »Die schlimmen Buben in der Schule« (1847) Ioannis Nestroy Austriaci inspiratum est ab opere »Le maître d'école«.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!