Electryon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Electryon[1] (Graece Ἠλεκτρύων) in mythologia Graeca fuit filius Persei et Andromedae ac rex Mycenarum. Anaxo, filiam fratris Alcaei, uxorem duxit, e qua multos filios genuit, necnon filiam unam Alcmenam. Sed filii Pterelae regnum sibi vindicaverunt ac, negante Electryone, gregem boum secum rapere conati sunt. In qua pugna omnes liberi Electryonis perierunt, praeter Licymnium puerum et Alcmenam. Tum Amphitryo, filius Alcaei fratris, armentum redemit et Alcmenae sponsus est; quodam modo socius regni factus est. Cum vero Electryon ad bellum adversus Pterelam profecturus esset, infelici casu ab invito genero interfectus est; nam Amphitryon fustem in furentem bovem iecerat, qui cornibus resiluit ac caput soceri verberavit. Electryone mortuo, Amphitryon in exsilium Thebas profectus, socerum et fratres uxoris Alcmenae ultus est cum exercitu quem rex Thebanus Creon ei commodaverat.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Genitivus Electri apud Plautum legitur: Amphitruo 99, (nominativus Electrus ?).